Opera medica / recognovit vitam authoris adjecit atque editit L. H. Friedlaenderus.
- William Heberden
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera medica / recognovit vitam authoris adjecit atque editit L. H. Friedlaenderus. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
211/320 (page 187)
![strages edit; quarta enim parshominum, qui ad adul- tam^aetatein perseni 1111(4 illa feruntur perire. Verum- tamen horum omnium mors ]>hthisi pulmonis nequa- quam est imputanda. Quotquot enim cum obscuro aut probroso morbo diu conflictati, tandem macie con- fecti sunt, in numerum phthisicorum referuntur, quam- quam pulmones omni Titio caruissent. Phthisis pulmonum fere incipit a tussicula arida, quae, cum videtur parvi inleresse, negligitur, donec spatium habuit aliquod, et paulatiiii aucta periculi metum incutere Coepit. Hujusmodi tussis duravit aliquot annos sine aliis malis; imo interdum peni- tus conquievit, et post intermissiones modo breviores, modo longiores, reversa est. Aeger autem, postquam inter spem metumque diutius traxit, tandem novorum malorum accessione infestatur; quae quoque interdum ipsum primum tussis adventum prope sequuntur. Haec autem sunt spiritus creber, raucitas, fastidium, macies, debilitas, dolores pectoris, sudores effusi per quietem, sputa cruenta et purulenta, horrores, et postea calores, ardores faciei, manuum et pedum, pul- suum numerus superans nonaginta iii sexagesima ho- rae parte, crurum tumor, et menstrua in feminis sup- pressa. Calculus exiguus interdum extussitus est; et cum ad ultima ventum est, saepe supervenit alvus fusa, quae tenues virium vitaeque reliquias praeci- pitat. ‘ . . Sputum cruentum nonnunqiiam fuit primum inci- pientis morbi indicium: attamen hoc, ubi solum re- peritur sine cpiovis alio malo, plus interdum terroris quam periculi adfert, etiam ubi eruor certissime ex ipsis pulmonibus effluxerit; notissimum vero est, sputa Saepe sanguine tingi, qui a naribus, gingivis, aut faucibus destillaverit, dum pulmones fuerint integer- rimi. Vermn sanguis exscreatus, siquidem alia tabis signa 11011 defuerint, naturam morbi clarissime indi- cabit *. Sputa quoque purulenta vix ullum dubitandi locum relinquerent, modo pus ab ulcere manans dis- cerni posset ab humore purulento., qui ex membrana * inflammatu effunditur. : Sed i» hac re error non sem- per vitari potest; et cognovi expertos et sagaces me- dicos falsos fuisse. 1 De sputis cruentis vide quae infra praecepta sunt cqp. 84s](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28035197_0211.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)