De insania : commentatio secundum libros Hippocraticos : dissertatio inauguralis medica / auctore Hermanno Nasse.
- Hermann Nasse
- Date:
- 1829
Licence: Public Domain Mark
Credit: De insania : commentatio secundum libros Hippocraticos : dissertatio inauguralis medica / auctore Hermanno Nasse. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
12/92 page 4
![circulatur, et illam claram perceptionem prudentiamque efficit, quam ab humoribus turbari putabant. Haec Hippocraticorum de sanguine doctrina eam ob causam tanti est momenti, quia in ea discrimen inter illorum et Galenicorum scho- lam contineri credunt, cum his sanguis succus multo inferioris momenti sit, et cerebrum per se solum animum constituat. Cum sanguine cohaeret cor, et cum nvevfia, in sinistram cordis par- tem primum veniat, etiam de sinistro cordis ventriculo praecipue, quae de cordis ratione dicta sunt, valent. De eo auctor libri, qui inscribitur de corde 8): »hic sunt fontes humanae naturae, unde vita homini affertur,« et jiaulo infra mens dicitur in sinistro corde sedem habere 9). Alia est opinio, in lib. de morbo sacro prolata, quae non prorsus cum illa congruere videtur, quia cordi inferiores ibi tribuuntur partes, et sedes intelligentiae sive mentis (cpgovrjatg) in cerebro ponitur, ita ut cordi et septo transverso (cppeveg) nil nisi sentiendi facultas remaneat. Sentit cor cum quis dolore aut molesto aliquo sensu contrahitur, et inde corpus inhor- rescere et distendi necesse est; idemque contingit, si quis summo gau- dio afficitui\ Falsam igitur esse probatur opinionem corde nos sapere, neque huic neque septo transverso prudentiae jus esse ,0). Paulo ante enim demonstrare auctor studuit, cerebrum unicum esse organum, in quo sedeat mens. «Cerebrum,« ex illius opinione, «si sanum est, nobis, quae ab aere (atig) fiunt, indicat. Prudentiam Arero aer subministrat l1).» «Intelligentiae cerebrum internuntius ,2) est; id cognoscit, quae cetera organa admiuistrant, et cerebro nempe, quidquid habuerit spiritus pru- dentiae ct intelligentiae, relinquitur.« Et paulo infra ,3) totum cere- bri officium hisce verbis indicatum est : «Cerebro deinde praecipue 8) p. 299. Ed. Foes., quae ubique hic spectatur. 9) ibid. v. 57 : yvtaf.it] yug ff tov uv&Qcomov nirpvxev iv rfj Xuiij xoiX/tj. 10) De morb. sacr. p. 310. v. 5. sq. — et v. 11 : Sion rj xagSit] uiofruvercii re fiuharu xui ul (posveg• ttjg fisvzoi cpgovqaiog ot/derepri» fisreauv. 11) jb. p. 3og v. 28. 12) ib. v. 42 : de rtjv avviaiv 6 iyxicpuXog iarb 0 Siayyslhav. x3) ib. p. 3o8. v. 37.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22340853_0014.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


