Gualteri Mapes De nugis curialium distinctiones quinque / Edited, from the unique manuscript in the Bodleian Library at Oxford, by Thomas Wright, Esq.

  • Map, Walter, active 1200.
Date:
1850
    nigris monachis ut contrariam eorum vestibus vestem albam habeant. Monachorum nemo carne vel sanguine vescebatur ante tempora Karoli magni, qui devotis optinuit a Leone papa* supplicationibus usum sanguinis cismontanis monachis, impe- trans eis oleum lardinumque, non haberent laurinum ut trans- montani. Licentiam hanc isti non suscipientes antiquam dis- trictionem semite servant, ut ab esu carnium : si ut alieni porcos tamen ad milia multa nutriunt, bacones inde vendunt, forte non omnes: capita, tibias, pedes nec dant, nec vendunt, nec eji- ciunt; quo deveniant Deus scit. Similiter et de gallinis inter Dominum sit et ipsos, quibus abundant maxime.f Ecclesiarum possessiones devoverunt, et omnimodas injustas adeptiones, labore manuum suarum cum apostolo viventes, omni seclusa cupiditate; sed ad tempus nescio quid proposuerunt, aut in botris promiserint, sed quicquid promiserint subsecutus est fructus, unde timemus arbores. In omnibus tunc se suppliciter et simpliciter habebant, nihil avide, nihil proprie facientes, nulli negantes emulatira solatium, nulli facientes quod sibi nollunt fieri, nulli malum pro malo red- dentes, innocentiam ab infamia servantes, ita balsamum a luto ; eorum cuncti laudabant sabbata, fieri que cupiebant ut illi. Facti sunt igitur in populum multum nimis, et in domos aucti plurimas; nomina enim domorum in se claudunt aliquid divinitatis oraculum, ut Casa-Dei, Vallis-Domini, Portus-salutis, Ascende-coelura, Mira- vallis. Lucerna, Clara-vallis ; hinc ortus est Barnardus,! et lucere coepit inter alios imo super alios, ut Lucifer inter nocturna si- dera, vir eloquentiae promptae, qui bigas circumduci per civitates * Pope Leo III., who occupied the papal chair from 795 to 816. •f* Nigellus Wircker says of the Cistercian monks,— “ Non comedent carnes, nisi cum permiserit abbas, Prsepositusve loci, de pietate sua. Et quia quadrupedum prohibet sua regula carnes. Nec sinit his vesci pro gravitate sui, Qu0e volat aut currit semper cupiunt bipedalem, Non quia sit melior, sed quia rara magis.” X Bernard of Clairvaux.
    et castella faciebat, quatinus in eis credentes sibi deportaret in claustra. Per universos Galliae fines hic spiritu ferebatur, et quae per eum fiebant miracula Gaufridus Altisiodoro * scribebat, ipsi credite. Aderam in mensa bonae Thomae tunc archiepiscopi Cantuariae; f assidebant ipsi abbates albi duo, multa referentes viri praedicti, Barnardi scilicet, miracula, sumentes exordium inde quod ibi legebatur epistola Barnardi de condemnatione J magistri Petri, principis Nominalium, qui plus peccavit in dialectica quam in divina pagina; nam in hac cum corde suo disseruit, in illa contra cor laboravit, et multos in eosdem labores induxit. Legebatur epistola dompni Barnardi Clareevallensis abbatis ad Eugenium papam, qui suus fuerat monachus, quem illius ordinis nemo secutus est ad sedem illam. In epistola continebatur illa, quod magister Petrus instar Goliee superbus esset, Ernaldus de Brixa § signifer ejus, et in hunc modum pessimum plurima hinc occasione sumpta laudabant abbates illum Barnardum, et extollebant ad astra. Johannes ergo Planeta de magistro bono quod nolebat et * GeofFrey of Auxerre (Galfridus Au- tisiodorensis) was first a disciple of Abelard, whom he quitted to become the follower and notary of Bernard of Clairvaux. He wrote the life of Bernard, and a book of his miracles, apparently the One here referred to : both these tracts are printed in the edition of the works of St. Bernard. t Thomas of Canterbury was murdered on the 29th of December, 1170, and there- fore the incidents here related must have occurred more than seventeen years before the present book was written. + This is the letter mentioned in the next note. We have here a curious in- stance of the practice of reading at dinner. It is ordered in most of the monastic and college statutes. The Magister Petrus CAMD. SOC. here spoken of was of course Peter Abe- lard, the leader of the philosophical sect of the Nominalists. § The letter to which Mapes alludes is addressed to Pope Innocent II. and not to Eugenius. In speaking of Peter Abelard Bernard says, “ Procedit Golias procero corpore nobili illo suo bellico apparatu circummunitus, antecedente quoque ejus armigero Arnaldo de Brixia.” Bernard. Epist. clxxxix. coi. 1547, in the edition of his works published in 1632. Arnald of Brescia, one of the most zealous disciples of Abelard, who obtained so much popular influence as to drive the pope from Rome and keep possession of the city ten years, was burnt in 1155. Abelard died in 1142. Their opponent Bernard of Clairvaux died in 1153. G
    dolebat audiens^ ^^Unum/’ inquit, in monte Pessulano vidi quod multi mirabantur miraculum et rogatus ut diceret, ait, “ Illi quem merito prtedicatis magnifico viro daemoniacus quidam ligatus in monte Pessulano praesentatus est, ut sanaret eum ; ipse super asinam magnam sedens imperavit inmundo spiritu, populo qui super venerat tenente silentium, et ait tandem, ^ solvite vinc- tum, et sinite liberum/ Daemoniacus autem, cum se dimissum sensit, lapides in ipsum abbatem quocunque potuit misit, instan- ter fugientem persequens per vicos, donec licuit, etiam et a populo captus in ipsum semper oculos habebat, quia manus tenebantur.” Displicuit autem hoc verbum archipraesuli, et ait Johanni quasi comminans, Haeccine sunt miracula tua?” Tum Johannes, Miraculum dignum memoria dicebant hoc qui tunc affuerunt, quod omnibus mitis et benivolus fuit arreptitius, et hypocritae soli molestus, et adhuc id mihi praesumptionis castigatio fuit.” Duo similiter abbates albi de praedicto viro colloquebantur in praesentia Gileberti Foliot, Londoniensis episcopi, comendantes eum ex vir- tute miraculorum; evolutis autem multis, ait alter, “ Cum vera sint quae de Barnardo dicuntur, vidi tamen aliquando quod ipsi gratia miraculorum defuit: vir quidam marchio Burgundiae rogavit eum ut veniret et sanaret filium ejus; venimus et invenimus mortuum; jussit igitur corpus deferri dompnus Barnardus in thalamum secre- tum, et ejectis omnibus incubuit super puerum, et oratione facta surrexit; puer autem non surrexit, jacebat enim mortuus.” Tum ego, Monachorum infelicissimus hic fuit; nunquam enim audivi quod aliquis monachus super puerum incubuisset, quin statim post ipsum surrexisset puer.” Erubuit abbas, et egressi sunt ut riderent plurimi. Publicatum est autem quod eidem prae- dicto Bernardo, post hunc gratiae defectum, contigerit secundus, et famam ejus non secundans. Valterus comes Nemeriensis in Cartusia decessit, ibique sepultus est. Convolavit igitur domj^nus Barnardus ad sepultum illud, et cum diutissime prostratus orasset, oravit eum prior ut pranderet, erat enim hora. Cui Barnardus,Non recedam hinc, donec mihi loquatur frater Galterus;” et exclama-
    vit voce magna dicens, “ Galtere, veni foras.Galterus autem, quia non audivit vocem Jhesus, non habuit aures Lazari, et non venit. Quia superius Ernaldus de Brixa se nostris intulit sermonibus, dicatur si placet quis fuerit, sicut audivimus a viro temporis illius, viro quidem magnifico multarumque literarum, Roberto de Burne- ham.* Hic Ernaldus ab Eugenio papa post Abaielardum inci- tatus, indefensus, et absens condemnatus est, non ex scripto sed ex praedicatione. Secundum sanguinis altitudinem erat Ernaldus nobilis et magnus, secundum literas maximus, secundum religio- nem primus, nihil sibi victus aut vestis indulgens nisi quod arctis- sima cogebat necessitas. Circuibat praedicans, non quae sua sed quae Dei sunt quaerens, et factus est omnibus amabilis et admira- bilis. Hic cum Romam venisset, venerati sunt Romani doctrinam ejus. Pervenit tandem ad curiam, et vidit mensas cardinalium vasis aureis et argenteis onustas et delicias; in epistolis coram domino papa reprehendit eos modeste, sed moleste tulerunt, et ejecerunt eum foras; qui rediens ad urbem, indefesse docere coepit. Conveniebant ad eum cives, et libenter eum audiebant. Factum est autem ut audirent de contemptu premiorum et mam- mone sermonem fecisse cardinalium in aures priesente domino papa praedictum Ernaldum, et ipsum a cardinalibus ejectum. Congregati sunt ad curiam, et jurgati contra dominum papam et cardinales, dicentes Ernaldum virum bonum et justum, et ipsos avaros, injustos, et malos, et qui non essent lux mundi sed faex, et in hunc modum, et vix continuerunt manus. Quo tumultu vix pacificato, missis ad imperatorem legatis, dominus papa denun- ciavit Ernaldum excommunicatum et haereticum, et non recesse- runt nuncii donec ipsum suspendi fecerunt.f * I have not been able to find any ac- preaching and end of Ai’nald of Brescia, count of this Robert de Burnebam. The who seems to have been regarded with a name of Burneham is not uncommon in favourable eye in England. It shows also the earlier records. considerable liberality of sentiments in t This is a remarkable account of the Walter Mapes.
    Incidentia magistri Gauteri Mahap de monachia, xxv. Monachi tam albi quam nigri, sicut nisus alaudam territam, ita praedam suam agnoscunt, milites scilicet quos deplumare possunt, qui vel patrimoniorum suorum consumptores sunt, vel compediti debitis. Hos alliciunt, et ad camineas suas a strepitu seorsum ab hospitibus caritatis, id est publieibus, longe deliciis affluenter exbibunt, blandissime precantur ut frequenter eos visitent, et hujus sibi spondent apparatus cotidianos et vultus semper hilares, jejunis ostendunt officinas, quoscunque possunt in eorum conspectu thesauros effundunt monasterii quatinus videantur, et spem eis excitarint, defectus eorum supplere promittunt, ad altaria rapiunt, edocent quibus dicata, quot celebrationibus honorentur assidue; fratres eos in capitulo constituunt, et orationum participes, modo dicunt, ut ait Virgilius, In tectum si messis erit frigus in umbra.* Monachi nigri,t quo bonos habent Basilium et Benedictum auctores, nostris habent novos imitatores temporibus, qui et ordi- nem profiteantur eundem, et de suo qutedam arctiora ferventiores adjiciant, quos nos vel albos nominamus monachos vel grisos nigri habent regulam, quod vilissimos induant suae provinciae pan- nos, et ex dispensatione pellicias agninas \ tamen albi ut qualem ovis gesserunt lanam textam habent, alieni coloris nesciam, et cum de pelliciis nigros derideant, plurimis et suavissimis abundant ad aequipollentiam tunicis, quod si non a tinctoribus rapiantur, fiant ad regum delicias et principum pretiosae scarletae. Nigri cum Maria secus pedes Domini verbum audiunt, nec ad sollicitudinem * This line, which stands thus in the f The Benedictine monks. MS., appears to be a corruption of Virgil, X Cistercians were indiscriminately “ Ante focum, si frigus erit, si messis, in named white monks ov grey monks. umbra.” Ecl. v. 1. 70.