De tubulorum et membranarum e tubo intestinali dejectione : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Mauritius Friedlaender.
- Friedlaender, Moritz.
- Date:
- 1838
Licence: Public Domain Mark
Credit: De tubulorum et membranarum e tubo intestinali dejectione : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Mauritius Friedlaender. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
8/32 (page 8)
![Quod quidem minimi momenti est. Nam ea, quae val- vulas esse crediderunt, saepe non valvulae ipsae fuisse, sed ex fibrine simplici, earum figuram referente, consti- tisse videntur. Sic Treyling dicit: «vaginam mox mi- croscopii scrutinio nunc siccam, nunc aqua emollitam subjeci, sed quamvis figuram intestini coli cum valvulis conniventibus adaequaret, nulla tamen potui aut vasa san- guifera aut fibrarum tractus detegere, nihil enim aliud, quam simplex lamina valde tenuis et homogeneae sub- I stantiae simillima illi, quae ex Ichthyocolla in gluten re- soluta et supra marmor politum aut tabulam vitream ex- tensa et arefacta oritur, apparebat.» Moson Good (0 de tubulis ex ano evacuatis dis- serens, commemorat: hos saepe propter formam cum membrana mucosa commutatos esse, in quem errorem etiam Dr. Simson incidisse videatur; carere autem hanc lymphaticam exsudationem structura Vasculosa, extendi non posse, et formam amittere, simulae manu prehendatur. ♦Itaque saepe quidem villosae secreta pro villosa ipsa habita esse constat; nonnunquam autem et villosae ipsius aliquas partes dejici posse verisimillimum est. Nam oculi quoque, oris, organorum sexualium membra- nam mucosam et destrui sine magno damno et mox rege- nerari posse videmus. I ^ (1) Confer, jiag. 10. (2) EdinI». ]>Ted. Essavs rol, V. ji. l.SO.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22482155_0010.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)