De apoplexia : disquisitio theoretico-practica / Fr. Emmann. Foderé.
- François-Emmanuel Fodéré
- Date:
- 1808
Licence: Public Domain Mark
Credit: De apoplexia : disquisitio theoretico-practica / Fr. Emmann. Foderé. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Francis A. Countway Library of Medicine, through the Medical Heritage Library. The original may be consulted at the Francis A. Countway Library of Medicine, Harvard Medical School.
40/258 (page 28)
![( ^8 ) , cavum sub cranio adsit; quod dum suspicantur , sta- tim locum quem pulsaverant, perterebrant, et per calamum foramini immissum, attracto spiritu , hujus- modi vesicas educunt; quae si in superficie encephali extiterint, cura succedit; si vero profundius immersae fuerint cerebri substantise, nihil sperant; unde praesens lanio 5 tunc illico hasc animaiia jugulat. Testatur quod hoc experimentum coram viderit, et cum, plunbus hydatidibus, quarum multae non erant minores nuce moschata , adductis, vertigo non cessaret, mactatum illico fmt animal, et in ventriculis cerebri, prcBcipue sinistro , plures similes hydatides invenit. ( Vide ^Yepf, de apoplex. ) Ut opus edidit Wepferus , similes hydatidum in cef-ebro fuerunt multce observationes. Legitur in Actis Edinburgensibus, saepe inventos fuisse serosos tu- mores in cavo cranii apoplecticorum , qui tenui sub pellicula collectam lympham continebant; in his au- tem, dum viverent, dolor fixus in determinato capi- tis loco fuerat, eodem quo sub cranio, tumor serosus, avellanas nucis magnitudinis , in dura matre inventus erat. Piam matrem in vesiculas limpidas, quam multas elevatam, habes in operibus celeb. Schwenche , et Van-Swieten , et in repertis ill. Morgagni , de quo infra. XXXIX. Baglivus, medicorum memorias tradidlt historiam apoplexiae, mortis , et sectionis corporis , summi quondam anatomici Malpighii ^ ab ipso amico Baglivio institutae, mease decembri, 1694. Marcellus Malpighius, ann. aetat. 66 circiter , postquam tota vita, variis cruciatibus podagricis, calculosis , etc , obnoxius fuisset, apoplexia tandem corripitur , 26 ]U- lil, ann. 1694, praecedentibus curis , et variis animi passionibus , etc. Accessit apoplexia;, paralysis totius dextri lateris , a qiia tamen variorum remediorum usu-, post 40 dies, liber quodammodo evadebat, relictis;^](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21052499_0040.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)