Select pleas, starrs, and other records from the rolls of the Exchequer of the Jews, A.D. 1220-1284 / edited for the Selden Society by J.M. Rigg.
- Great Britain. Court of Exchequer. Exchequer of the Jews
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Select pleas, starrs, and other records from the rolls of the Exchequer of the Jews, A.D. 1220-1284 / edited for the Selden Society by J.M. Rigg. Source: Wellcome Collection.
54/368 (page 44)
![APPENDICES. I. The following piece justificative is from Plac. Cur. Reg. 18 Hen. III. m. 21. The record is much frayed at the edges, but the lacunae have been supplied with tolerable certainty from the abridgment printed in Prynne’s ‘ Short Demurrer,’ i. 19-21. The words thus introduced are enclosed in brackets. Conjectural readings are indicated by the note of interrogation. It has not been thought necessary to translate the case. The heading is from the dorse. RECORDUM LOQUELE DE JUDEIS NORWICI QUI SUNT IN PRISONA APUD LONDONIAM. Benedictus, fisicus, appellat Jacobum de Nonvico Judeum, quod, cum Odardus, filius suus, puer etatis v annorum, ivit ludendo [in via ville] Norwici vigilia S. Egidii quatuor annis elapsis, venit idem Jacobus, Judeus, et cepit eundem Odardum et eum portavit [usque] ad domum suam, et circumcidit eum in membro suo, et voluit ipsum facere Judeum, et eum retinuit per unum diem et [unam] noctem in domo sua, quousque per clamorem vicinorum venit ad quandam domum, et illum invenit in manibus ipsius Jacobi, et sic ipsum puerum circumcisum monstravit officiali archi- diaconi et coronatoribus ipso die; qui presentes sunt et hoc die testantur ; qui dicunt, quod viderunt predictum puerum circumcisum, et qui habuit membrum suum grossum et valde inflatum, et ita aturnatum sicut predictum est. Et quod hoc nequiter fecit et in felonia, et in despectu Crucifixi et Christianitatis et [in] pace Domini Regis, et quod ipse non potuit habere ipsum puerum nisi per forciam Christianorum, offert disracionare versus eum sicut Curia consideraverit. Et postquam circumciderant eum vocavit eum Jurnepin. Et puer visus est coram Justiciariis, et liquidum est quod circumcisus erat. Idem appellat de forcia et consilio Leonem, filium Margarete, Senioret, filium Joscei, Deudone, Joppe, filium Th . . . , Eliam, filium Vivonis, Mosse, filium Salomonis, Simonem Cok, filium Sarre, Sampsonem, filium Ursel, Benedictum, filium Avegay, Mossy, filium Abraham, Isaac Parvum, Diaia Le Cat; qui omnes veniunt preter Deudone, Joppe, Benedictum, Mosse et Isaac et hoc totum defendunt sicut Judei versus Christianum.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24874954_0054.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)