De historica medicinae explicatione : Prolusio academica.
- Becker, Ferdinand Wilhelm, 1805-1834.
- Date:
- 1830
Licence: Public Domain Mark
Credit: De historica medicinae explicatione : Prolusio academica. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Harvey Cushing/John Hay Whitney Medical Library at Yale University, through the Medical Heritage Library. The original may be consulted at the Harvey Cushing/John Hay Whitney Medical Library at Yale University.
29/62 (page 17)
![physica sapientia in tali naturae contemplatione versata est quae Mechanismi et Chemismi prae- cipue origines percepit ('), ita quum ad hominem morbumque adverteret animum, fieri non potuit quin idem notionum genus medicinam quoque pervaderet. Qua in re libri qui diversae aetatis variaeque auctoritatis ab ignotis plerumque medi- cis conscripti vulgo Hippocratici dicuntur, certio- res nos faciunt. Saepe quidem cernimus illos qui nuper organicae hominis interpretationisnonsolum veritatem sed etiam antiquitatem vindicare studue- runt, in his libris quaedam monstravisse monu- menta, quibus suam doctrinam ab Hippocrate iam et viris Hippocraticis excultam fuisse persuadere sibi videbantur. Accurata vero eorundem librorum lectio organismi notionem a Graecis hic illic qui- dem praesagitam, nunquam autem in ipsam me- dicam doctrinam receptam fuisse docet. Plerique vero qui huc pertinere dicuntur loci plane alium praebent sensum (2). Universa autem tam illo- (*) Confer praesertim quae Sturzius edidit Empedoclis fragmenta. (2) Toties decantatum illud to ivoopuv seu Impetum faciens frustra in Hippocraticis libris quaeres nisi in singulo Epidem.VI. S.VIII. loco ubi haec: ra io-^ovra, *) oay.uv-a, y\ ivuryoiAzva a-ujxaTa. — De Divino quoque (toj Bstw) multum hallucinati sunt, quum tamen illius imperium in morbis, veteris [2]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21034485_0029.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)