De historica medicinae explicatione : Prolusio academica.
- Becker, Ferdinand Wilhelm, 1805-1834.
- Date:
- 1830
Licence: Public Domain Mark
Credit: De historica medicinae explicatione : Prolusio academica. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Harvey Cushing/John Hay Whitney Medical Library at Yale University, through the Medical Heritage Library. The original may be consulted at the Harvey Cushing/John Hay Whitney Medical Library at Yale University.
45/62 (page 33)
![Chemicam ergo medicinae interpretationem post Cartesium demum exortam esse statuimus. In qua quidem re a vulgari abscedimus senten- tia, quae antiquiorem illi vindicat originem. Nam et ii qui circa Paracelsi tempora chemicis labo- ribus operam dabant, et remediis e mineralibus praecipue paratis morbos curandos esse sibi per- suadebant medici, chemicorum nomen sibi arro- gaverunt. Sed obscura ista notionum vel Gale- nicarum vel Paracelsicarum cum Pharmaceutice quadam chemica coniunctio, qualis apud Germa- nicos imprimis, saeculi XVI et quae inde secuta sunt decenniorum, medicos obtinuit, quum ad medicinae progressus parum contulit, tum nul- lum fere nexum habuit cum ea hominis sani et aegri interpretatione, quam apud Batavos F. Syl- vius proposuit, apud Anglos Willisius et Ioannes Mayow, apud Gallos Barbeyracius, Calmetius, Nicolaus deBlegny, quaeque in Germania nostra ab Etmullero et Wedelio promulgata est, cui tamen maiore iure medicinae chemicae nomen tribui con- sentaneum est. Nec uti iam monui Helmontius quidquam in hanc sectam videtur polluisse. Accuratius interpretandi genus excoluerunt qui Iatromathematici appellantur, quos ad idem fere ad quod chemici, tempovis spatium pertinere [3]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21034485_0045.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)