Exercitationes de motu cordis et sanguinis ; quas notis pauculis instruendas curavit Thomas Hingston.
- Thomas Hingston
- Date:
- 1824
Licence: Public Domain Mark
Credit: Exercitationes de motu cordis et sanguinis ; quas notis pauculis instruendas curavit Thomas Hingston. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by London School of Hygiene & Tropical Medicine Library & Archives Service. The original may be consulted at London School of Hygiene & Tropical Medicine Library & Archives Service.
14/278 (page 10)
![cum jam quatuor et viginti annos comples- set, domum rediit; et eadem dignitate ab academia Cantabrigiensi concessa, coepit artem] suam apud Londinenses, magna dili- gentia, exercere : nec multi menses interces- serant, cum uxorem duxit: ex hac autem nullos liberos suscepit. Quinto fere anno quam domum reversus erat, cooptatus est in colleguim medicorum Londinense; et cum, octo post annis, id ei muneris detulerint, ut de fabrica animantium dissereret, atque praecepta corpora earum incidendi et scru- tandi traderet; ne occasionem quidem tam amplam idoneamque praetermittens, senten- tiam suam de motu sanguinis .aperuit. At vero rem scriptis, accuratius enodatiusque explicatam, haud ante annum mdcxxviii in medium protulit; quo tempore librum opti- mum illum Francofurtiae edendum cura- vit. Traditum est, regem, a quo maximis beneficiis ornatus esset, se persaepe testem esse quotidianae pene corporum considerati- onis accuratissimaeque, quae ad argumenta](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21356270_0014.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)