Exercitationes de motu cordis et sanguinis ; quas notis pauculis instruendas curavit Thomas Hingston.
- Thomas Hingston
- Date:
- 1824
Licence: Public Domain Mark
Credit: Exercitationes de motu cordis et sanguinis ; quas notis pauculis instruendas curavit Thomas Hingston. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by London School of Hygiene & Tropical Medicine Library & Archives Service. The original may be consulted at London School of Hygiene & Tropical Medicine Library & Archives Service.
49/278 (page 27)
![ipsius septi nutritionem divaricatis ? Quod notatu dignissimum, si in foetu (quando omnia rariora, molliora) natura coacta fuit per foramen ovale sanguinem in sinistrum ventriculum e vena cava per arteriam veno- sam traducere; quomodo verisimile possit esse, quod in adulto per cordis septum, jam densius aetate factum, tam commode nullo- que negotio transfundat. Andreas* Laurentius, auctoritatef Galeni, et experientia Hollerii fultus, asserit et pro- bat, e cavitate pectoris serositates et pus empyicorum, in arteriam venosam absorptum, per sinistrum ventriculum cordis et per ar- terias cum urina vel cum faecibus alvi posse expelli. Recenset quinetiam, in confirma- tionem, casum cujusdam melancholici, qui, saepius deliquium animi passus, a paroxysmo liberatus erat emissione urinae turbidae, foetidae, acris ; quo genere morbi tandem confectus [est]. Dissecto cadavere, talis sub- stantia, qualem mingebat, neque in vesica, neque in renibus uspiam apparebat; sed in cordis sinistro ventriculo, et cavitate pectoris * Libr. ix. cap. 11. quaestione 12. j- De locis ajfccl. libr. vi. cap. 7.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21356270_0049.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)