Exercitationes de motu cordis et sanguinis ; quas notis pauculis instruendas curavit Thomas Hingston.
- Thomas Hingston
- Date:
- 1824
Licence: Public Domain Mark
Credit: Exercitationes de motu cordis et sanguinis ; quas notis pauculis instruendas curavit Thomas Hingston. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by London School of Hygiene & Tropical Medicine Library & Archives Service. The original may be consulted at London School of Hygiene & Tropical Medicine Library & Archives Service.
73/278 (page 51)
![noii ens : unde quod in animalibus ultimo fit, deficit primum ; et quod primo, ultimum. Observavi quoque in omnibus pene ani- malibus cor vere inesse ; et non solum (ut Aristoteles dicit) in majoribus et sanguineis, sed in minoribus, exsanguibus, crustatis, et testaceis quibusdam, ut limacibus, cochleis, conchis, astacis, gammaris, squillis, multis- que aliis : imo vespis, et crabronibus, [et] muscis, ope perspicilli ad res minimas discer- nendas, in summitate illius particulae quae cauda dicitur, et vidi pulsans cor, et aliis videndum exhibui. In exsanguibus vero cor lente admodum, rarisque ictibus pulsat, atque ut in aliis jam moribundis contingit, ettardesese contrahit; ut facile in cochleis est cernere : quarum cor deprehendes in fundo illius orificii in latere dextro, quod se aperire et claudere eventa- tionis causa videtur, et unde salivam expuit; sectione facta in summitatem juxta partem jecori analogam. Sed notandum et hoc : hieme et frigidio- ribus tempestatibus, exsanguia aliqua (qualis est cochlea) nihil pulsans habent, sed vitam magis plantae agere videntur ; ut etiam reli- qua, quae plantanimalia ideo dicuntur.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21356270_0073.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)