Medicinae libri octo, ex recensione Leonardi Targae : Quibus accedunt ... annotationes ... tabulae ... indices materiae medicae Celsianae, rerumque, omnium locupletissimi: praefixa de Celsi vita dissertatione / concinnavit Eduardus Milligan.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1826
Licence: Public Domain Mark
Credit: Medicinae libri octo, ex recensione Leonardi Targae : Quibus accedunt ... annotationes ... tabulae ... indices materiae medicae Celsianae, rerumque, omnium locupletissimi: praefixa de Celsi vita dissertatione / concinnavit Eduardus Milligan. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The University of Glasgow Library. The original may be consulted at The University of Glasgow Library.
175/564 (page 103)
![ad eum dirigere curationem j seu supersunt vires, seu desunt, seu quidam alii affectus interveniunt. Cum vero semper aegros securos agere conveniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent: tum praecipue, ubi cibum sumserunt. Itaque, si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, opti- mum est, ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtra- here: si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et ci.un experrecti sunt, tum exponere. VI. Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio De febnen- est 5 quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi tl^™ mens concupiscit: de potione vero ingens pugna est; eoque magis, quo major febris est. Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, cum illa periculosissima est. Sed docendus aeger est, ubi febris quieverit, protinus sitim quoque quietu- ram; longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit aHmentum : ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit. Necesse est tamen, quanto faci- lius etiam sani famem, quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione, quam in cibo indulgere. Sed primo quidem die nullus humor dari debet; nisi subito sic venae conciderunt, ut cibus quoque daride- beat: secundo vero, ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen, si magna sitis urgebit, potio da- ri potest. Ac ne illud quidem, ab Herachde Ta- rentino dictum, ratione caret: ubi aut bihs aegrum, aut cruditas male habet, expedire quoque per mo- dicas potiones misceri novam materiam corruptae. Illud videndum est, ut quaha tempora cibo legun- tur, taha potioni quoque, ubi sine illo datur, de- hgantur ; aut cum aegrum dormire cupiemus ; quod fere sitis prohibet. Satis autem convenit, cum om- Febris nibus febricitantibus nimius humor ahenus sit, tumP!'.!.[]^J](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21463797_0175.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)