Varias circa lithotomiam methodos conferre : theses quas, Deo favente, in saluberrimâ Facultate medicâ Parisiensi, praesentibus competitionis judicibus, publicis competitorum disputationibus subjiciet et dilucidare conabitur, die [...] martii mensis, anno 1827 / V. Corby.
- Corby, V.
- Date:
- 1827
Licence: Public Domain Mark
Credit: Varias circa lithotomiam methodos conferre : theses quas, Deo favente, in saluberrimâ Facultate medicâ Parisiensi, praesentibus competitionis judicibus, publicis competitorum disputationibus subjiciet et dilucidare conabitur, die [...] martii mensis, anno 1827 / V. Corby. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
5/32 (page 5)
![connata. Cujus spatii diversam in diversa parte latitudinem annotare interest. Apud mares, trianguli basis, duo inter tubera si metiaris , duobus cum dimidio pollicibus vel tribus, apud mulieres tribus cum dimidio, quatuorve constat; quod vero S])atium in his antror- sum multo minus contrahitur quam in illis. Sequitur enumeratio partium quihus occurras si a cute ad vesicam consideres. i“ Media parte, et ab antica ad posticam obvia sunt scrotum, pe- rinei cutis, quae stratum telae cellularis densae multae et adipe refer- tae obtegit ; ani margo; altius si penetres, a recto ad pubem, circu- lares tenuesque ani sphincteris externi fibrae, transversorum duorum musculorum junctio, bulbo-cavernosi, uretri bulbus, ejusque ductus spongiosa pars, quae intra et supra scrotum serpit promi- nens. Altius, inter bulbum uretri et anum, videre est uretri partem membranaceam, prostatam, vesicae cervicem, a quibus rectum tantummodo separatur, venosis quibusdam et arteriosis ab hemor- roidali inferiori provenientibus ramis. Ante bulbum, et super ure- trum coeunt cavernosa corpora; pone apparent facies antica pros- tatae, ligamenta prostatica, vesicae cervicis pars anterior, pubis triangulare ligamentum, et nonnulla pars vesicae parietis anterioris. 2“ Hinc et inde, cutis tenuis, tela cellularis antrorsum densa, re- trorsum adipe plena. Hic arteria nervusque perinei superficiales eamdem quam ischii brachium servant directionem. — Altius et maxime ad exteriora, musculus ischiocavernosus, cavernosi corporis pars postica pubisque et ischii brachia; altius etiam ossis margine, et in colliciam quamdam protectricem serpunt pudenda arteria ner- vusque pudendus. Ani elevatorisipars anterior, venis rete saepe quamplurimis confertum, et pars inferior lateralium vesicae facie- rum id occupant spatium. — Quoque in semitriangulo ducit a cute ad vesicam et prostatam telae cellularis tractus qui cxtrorsiim et retrorsum tendit, cavernosorum junctione corporum ad recti latera; ibi latior, et lateribus tantum sphincteris externi obtectus, et trans-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22413777_0007.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)