Pharmacopoea medicaminum : quae in Parmacopoea Badensi non recepta sunt / auctore E. A. Emilio Riegel.
- Riegel, Ernst August Emil.
- Date:
- 1854
Licence: Public Domain Mark
Credit: Pharmacopoea medicaminum : quae in Parmacopoea Badensi non recepta sunt / auctore E. A. Emilio Riegel. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Harvey Cushing/John Hay Whitney Medical Library at Yale University, through the Medical Heritage Library. The original may be consulted at the Harvey Cushing/John Hay Whitney Medical Library at Yale University.
16/194 page 8
![CORTEX ADSTRINGEIVS BRASILIENSIS SEU VERUS. ^ufammenjiefyenbe fcrafiUantfcfye 9^tnbe* Acacia Iurema Marl. e Mimosarum familia et Polygamia Mo- noecia Linn. Arbor brasilianus. Prostat in segmentis crassis, unius pedis longitudine, tubulosiSj canaliculatis atque planis cuni epidermide verrucosa, tuberculosa, transversim rugosa, griseo - fusca vel lichenibus albido-griseis spur- cata, superficie interna laevi, obscure rubro-fusca. Fractus cortex texturam fibrosam, vix nitentem exhibet, sapore per adstringente amariusculo. Infusum aqua frigjda paratum laete flavum addito ferro sulphu- rico oxydato sordide fuscescit, plumbo acetico sordide turbatur, hydrarg:yro nitrico oxydulato sedimentum flavescens exhibet, addita tinictura g-allarum immutatum relinquit. Part. const. praev. Prin- cipium adstringens. Yis: tonica, antiseptica. Cave confundas cum cortice Barbatimao, vix flexuoso, rubro- fusco, nec non cum cortice Jurema, epidermide destiluta, colore obscure violaceo. IVec confundendus est cortex cum cortice Chinae de Rio-Janeiro, epidermide ramoso, albido - flavcscente et superficie interna badia. Ceterum infusa corticum horum trium ad reag:entia supra dicta alio modo se habeant. CORTEX ATYGUSTURAE VERUS. 2ledjte2lno,uftura* SJUnbe* Galipea febrifug:a St. Hil., G. Cusparia Dec. Bonplandia tri- foliata Willd., Cusparia febrifug-a Hb., Ang-ustura Cusparae Roem. et Schult. et Galipea trifoliata Aubl. e Pentandria Pentagynia Linn. et familia Diosmearum 5 arbores Americae meridionalis atque Guajanae. Cortex prostat in frustulis planiusculis aut convexis, lineam dimidiam ad lineam crassis ,2 — 4 pollices long:is, usque ad 2 pollices latis, extus epidermide crassiuscula subfarinacea e lutes- centi-alba, parte inferiore fractura aequabili e luteo-fusca, superficie interna e flavo-fusca, laevi, odore ingirate aromatico, sapore sub- aromatico, subacre intense amaro. Infusum aquosum laete rubro- fuscum addito acido sulphurico valde turbatur, tinctura g-allarum lutescente, ferro sulphurico albide griseo praecipitatur et kali car- bonico obscure rubescit. Part. const. praev. Principium amarum extrac|£&uni et oleum aethereum. Yis: tonica, concoctionem pro- niovens, majori dosi emetica. Cave confundas cum cortice spurio (Strychnos ]Vucis vomicae L.) ex India orientali allato, summe deleterio, externe cinereo, ver- ruculis albis et maculis rubiginosis notato, interne subnig-ro, sa-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21006428_0016.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


