F. Nicholai Triveti, de ordine frat. Prædicatorum, Annales sex regum Angliæ, qui a comitibus Andegavensibus originem taxerunt, (A.D. M.C.XXXVI-M.CCC.VII) / Ad fidem codicum manuscriptorum recensuit Thomas Hog.
- Nicholas Trivet
- Date:
- 1845
Licence: Public Domain Mark
Credit: F. Nicholai Triveti, de ordine frat. Prædicatorum, Annales sex regum Angliæ, qui a comitibus Andegavensibus originem taxerunt, (A.D. M.C.XXXVI-M.CCC.VII) / Ad fidem codicum manuscriptorum recensuit Thomas Hog. Source: Wellcome Collection.
30/470 (page 2)
![torum copia scriptorum, qui victoriosorum me- moriam titulorum perpetuarent, nullatenus ada- quavit. Ceteris autem terrarum nationibus, licet tam inclyta scribendi materia, et tam multiplex non affuerit, propagandi tamen nominis sollicita minime defuit diligentia, qua antiquitatis sua gesta memorabilia ad novellae succedentis gene- rationis notitiam, detracta temporum injuria, per- venirent. | Hunc ex ea caritàáte morem innatum, qua propri zelum honoris singulorum mentibus im- pressit natura, in Anglicana observatum gente usque ad Joannis regis primordia, omissum [jam]! cernimus, seu invalescente desidia, quae laboris cujuscunque refugit exercitium, seu vitio, quo populus in principum suorum degenerans odium, plus in eorum vituperiis quam laudibus delectatur. Quo factum est, ut annorum centum viginti et amplius ^?[historia,] vix tenui chro- nographorum ^excerpta diligentia, in moderno- rum confabulationibus probrosis, regum pr?eece- dentium detractionibus, dum aliena ad coelum extolluntur, turpiter obfuscetur. Itaque, cum aliquando in studio moraremur Parisiensi, gesta Francorum *Normannorumque cum aliis stu- diose perlegimus, et quicquid nationem tangebat Anglicanam fideliter excerpsimus. . Ex quibus, cum his que in chronicis Anglicanis vidimus, ad- jectis nonnullis quae vel propria notitia colle- gimus, vel fide dignorum relatu didicimus, ut omissa seu neglecta aliqualiter suppleri valeant, eorum in sequenti opere regum gesta, qui *se- cundum lineam masculinam ab Andegavensibus ! From M. and Ar. * * Northmannorumque ? Cod. ) : ! Reg.: but not throughout. Omitted in Cod. Reg. $ insequenti DA: ? excepta; M. et A. 65er; D'A.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29336934_0030.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)