De sede et caussis vesaniae. Dissertatio inauguralis medico-psychologica / Quam ... MDCCCXXI publice defendet auctor Franciscus Francke.
- Francke, Franz, 1796-1837.
- Date:
- [1821]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De sede et caussis vesaniae. Dissertatio inauguralis medico-psychologica / Quam ... MDCCCXXI publice defendet auctor Franciscus Francke. Source: Wellcome Collection.
71/98 (page 31)
![plerumque vero ab utroque generependere debere, in oculos incurrit. Si enim verum est, organa talium imprimis rerum interventu morbo corripi, a quibus immediate et specifica quasi ratione afficiuntur, cerebrum quoque a psychicis causis facilius aegrotare, quam a physicis, quibus occlusa magis est via ad cerebrum, necesse est. Quemadmodum refrigeratio facilius catarrhum, rheumatismum, pneumoniam, febres ete. excitat, quam spas- mos, carditidem etc.} ita aerumnae, ira, terror etc. facilius convulsio- nes, animi deliquia, apoplexiam et laesiones cerebri adducunt, quam laesiones vitae vegetativae functionum. Hoc tamen nequaquam impe- dit, quo minus cerebri quoque functiones a physicis causis turbentur, quippe quod inprimis a diathesi singularum partium pendet. Causas enim nocentes earum praecipue partium functiones turbare, quae antea jam fuerint laesae et labefactatae, etsi non peculiarem cum iis habeant nexum, notissimum est, neque igitur absonum esse potest, uti recentissimis tem- poribus quibusdam visum est, causis vesaniae, ad veterum exempla, pra- vas sanguinis dispositiones, plethoram, evacuationes suppressas, vitia mensium, graviditatem ac puerperium, exanthemata retrogressa, varios diaetae errores, ebrietatem, morbos imi ventris alidsque morboscts vitae vegetativae affectiones adnumerare. Naturae et experientiae omnium aetatum ac populorum potius respondet, omnes affectus nocentes, phy- sicas aeque, ac psychicas, cerebro jamjam labefactato, efficere, ut irpoxa- ragBig, seu dispositio praevia morbosa* ad axjiyy perducatur, morb us- que occultus hucusque nunc foras prorumpat Sequitur vero etiam ex iisdem his animadversionibus, quod brevi- ter tantum commemorare liceat, a) quomodo fieri possit, ut frequentia vesaniae diversa sit ratione aetatis, sexus, hominum ordinum, regionumf saeculorum etc, atque b) quam magni momenti sit conveniens eius gene- ris aegrotorum curandorum methodus psychica, quae qua ratione institui debeat, Pixelius inprimis docuit. Quod enim attinet ad frequentiam illam vesaniae variam, haec ex varia causarum] remotarum, animi affectuum inprimis, frequentia elucere vide- tur sQ). Ita pueri, nisi connata ipsis est morbosa cerebri praedi sposi- 56) Esquirol suries passions; pag. 16. Dans Fen-fance poiut de passions, point d’alienes, a l’age de puberte les passions se monlrent, 1’alienation se manifeste j dans fage suivaut lous les](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29291665_0073.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)