Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera / Ioannis Huxhami. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
36/708
![australibus. Ex oriente muiiitur et occiclente altissimis clivis , ad iinum yero clauditur rnpibns marmoreis : porro utroque ejus a latere aestuarium longe porrigi- tur. Surg'unt a lergo monies continui ad ipsas usque alpes Damnonienses, decimmn circa la])idem distan- tes. Oppidi situin ideo descripsi, ut magis forsan, inter cetera , pateret ratio tanlae pluviae, quae hie ruit quotannis. Ab alto nimirum oceano , raporibus mibibusque latissimus, duo inter promontoria excel- sa, aditus panditurj quae arduis proinde clivis utrinque coacta, ad intimum adiguntur sinum, ubi scopulis montibusque impingentia condensantur, tan- demque sub forma pluviae decidunt. Neque hie jam memoro, quod huic hand parum adjicit articulo, hanc oram nempe Britanniae, in modum quasi isthmi, duo inter maria longe porrectam. Eo quidem lubentius historiam meteorologicam sequentem edidi, quo magis utiliorem earn fore judi- cayi: quandoquidem nihil hujuscemodi, quantum memini, in hac occidua parte Britanniae inceptum fuit antehac unquam. Atqui ex ipsa argumenti 11a- tura latinis ego potius literis, quam vernaculis, se- quentia descripsi: quibus siquidem gens nostra cum exteris observationes suas coinmunicare potest, illi pariter cum nobis yicissim. In hac sane palaestra jam plurimi, ubique fere gentium, versantur: utinam tandem aliquando ex plurnnis, din continuatis, et toto pene terrarum orbe captis experimentis exstaret de- mum generalis aliqua et perfecta atmosphaerae hi- storia, opus certe utilissiinum, din multumque desi- deratum! Hunc ergo obolum in aerarium publicum conjicio , in quo quidem exarando diligentiae pluri- lnum insumsi, elegantiae parum, quippe medicura ago, non rhetorem. Won nobis licet esse 1am disertis, Qui musas colimus severiores. Martial.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21957459_0036.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)