Volume 1
Testaceographiae ac zoophytographiae parvae et microscopicae ... / in qua minuta et minima testacea ac zoophyta maris nativa vasculis inclusa aeneisque tabulis insculpta describit et explicat Ambrosius Soldani ... accedit supplementum analysim continens marini sedimenti.
- Soldani, Ambrogio Baldo, 1736?-1808.
- Date:
- 1789-1798
Licence: Public Domain Mark
Credit: Testaceographiae ac zoophytographiae parvae et microscopicae ... / in qua minuta et minima testacea ac zoophyta maris nativa vasculis inclusa aeneisque tabulis insculpta describit et explicat Ambrosius Soldani ... accedit supplementum analysim continens marini sedimenti. Source: Wellcome Collection.
244/394 (page 2)
![i SECTIO PRIMA materia constantes. Nam primus ex terra ochracea & arenulis siliceis atque calcaret constat; alter vero ex terra calcarea simul cum argilla admixta, ac praeterea pro arenulis habet particulas minimas, quae corpora organica sunt, & non nisi exuviae marinorum vermium. Hinc terra hujusmodi no- ]bis visa est prae caeteris ferme omnibus in vicinia positis praeseferre cara&e- res antiquae maris abyssi luculentiores. Id sumpto argumento a praesenti aequoris fundo facile demonstratur. Ea maris loca, quae sub aquarum ma¬ xima profunditate jacent, in quorum ima parte limus est purus & impal¬ pabilis, sive arenulis proprie diftis expers, simulque cum marinis corpu¬ sculis, & quisquiliis apprime commixtus, ea inquam loca^partem maris indi- gitant longe distantem a littore & a fluminum oris, ac proinde verae pro- priaeque abyssi ideam exprimunt. Ergo simili ratiocinio consequitur, ut ter¬ rae fossiles, seu in superficie telluris sitae, quae non arenulis per flumina saepe delatis,, sed impalpabili limo, & exuviis marinorum vermium unice constant, fuerint olim pelagi antiquioris abyssi. Ut res paulo fusius explicetur: omnes quidem notae & chara fleres, quibus praedita est, generatim loquendo, praesens abyssus maris , eaedem prorsus sunt, quae competunt huic nostro Sanquiricensi. Interim explora¬ ta res est, non aeque profundiores, neque ejusdem substantiae plenas esse abyssos hodiernas, sed alias calcareas, alias zoophyticas, ut in Adriatico mari, & prope quasdam insulas in Mediterraneo, alias arenosas arenulis minimis, alias tandem saepissime coenosas, &: 'conchyliferas. Insuper ex quodam examine inito super hodiernum maris coenosum sedimentum aper¬ te constat, in hoc adesse primo filamenta & lithantracis seu turbae aut tur- fce leviores particulas , quae igne exustae in pulverem a magnete attrafli— lem facile resolvuntur. Secundo, in eo quid bituminosi & sulphurei semper continetur, prout ex contaflu , ac melius ex foetore, quem in combustione redolet, agnoscitur . Tertio, ibi sunt Frumentaria , quaedam Testae mini¬ mae , quae quum sint fundi maris indigenae, raro aut nunquam rejiciuntur ad littora . Quarto, in sedimento maris profundiore , & a ripis valde dissi¬ to fere semper arenulae proprie diflae, seu siliceae desiderantur, & earum loco extant Conchylia vel quaedam arenulae micaceae ita exiles, ut omnes per pannum laneum etiam densum facillime transeant .-''Verum hos omnes charafleres ita quoque convenire argillis Sanquiricensibus sequentia vasa demonstrant, ut nulli unquam homini dubitare liceat utrum terrae illae sint verum putumque antiquae maris abyssi sedimentum . Quis objicere po¬ tuisset , Frumentaria, Testasque minimas praesertim sphaericas non semper adesse in fundo maris, sed aliquando in Jittore reperiri (Ariminensi^, prout , • • 1 ’ - \ *](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30455078_0001_0244.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)