Disputatio medica inauguralis quaedam de asphyxia complectens / [Robert Hamilton].
- Robert Hamilton
- Date:
- 1815]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Disputatio medica inauguralis quaedam de asphyxia complectens / [Robert Hamilton]. Source: Wellcome Collection.
10/58 page 10
![Quinetiam, oculi apud nonnullos aucto- res # nihil insoliti exhibent, et ut alicui sano, splendent. Alii pupillas opacas affirmant; eaedem cuidam hebetes erant, et magis ae¬ quo patulae t. Uni aegro pellucidae nite¬ bant t. Modo, palpebris coeuntibus, oculi pene clauduntur ||; modo tantum prominent, et ampliantur, ut palpebrae eos non obtegere posse videantur, e sede quasi prosulturi. Per¬ saepe eorum vasa sanguine valde turgent, si¬ mul dirupta §* Lingua aliquando livida intumescit, et ab ore extruditur ; labiaque livent. At frequen¬ tius hae partes integrae sunt. Quibusdam aegris, ut jam proposui, notae omnes vasa corporis exteriora praeter naturam sanguine referciri testantur. Non vero super¬ ficiei unicae id contingit. Frequenter artus convelluntur^]-; paulo rarius trismo ##, aut * Fothergill. f Trans. Roy. Hum. Soc. vol. i, p. 87. | Kite, p. 96. || Struve, p. 57. § Ibid. *|[ Vide Transact. of Roy. Hum. Soc. Cases 105, 119, 162, 248, 357, 366, 372, 392, SiC. «* Ibid. Case 86.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b31951375_0010.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


