Materia medica Hippocratis : dissertatio inauguralis / [Joseph Mendel Raudnitz].
- Raudnitz, Joseph Mendel.
- Date:
- 1843
Licence: Public Domain Mark
Credit: Materia medica Hippocratis : dissertatio inauguralis / [Joseph Mendel Raudnitz]. Source: Wellcome Collection.
32/122 (page 22)
![apud Hipp. in phthisibus (407); externus: ad medicamenta ophtalmica cum Spodio et Myrrho (636); in pesso: ad aquam, menses et pituitam detrahendas (574, 587) in hysteroloxia la¬ terali (565, 653), ad unguenta emollientia, quae 'etiam deco¬ ras cicatrices efficiunt, ad vulnera et combustiones (265, 565, 880, 881). Pacpccvlg. Raphanus sativus L., fam. Crucifer-, patr. tota Eu¬ ropa, apud antiquos,- ut Plinius narrat, nutrimentum erat magni existimatum. Hippocrates in universo: Raphanus, inquit, hu- mectat, pituitam sua acrimonia diffundenda, folia vero minus, nisi arthritide. Radix vitiosa est, quod per summa fluit et aegre concoquitur (359). Cujus usus erat internus: in phthisi pulmonali (476); radiculam deinde in eodem morbo (534) Raphanus longus in metritide cum fluore (640) Raphani semen tritum cum aceto et adipe anserino contra abortum (686); externus contra crinium defluvium (667). 2 vq[i a icc. Cochlearia Armoracia L., fam. Crucifer., patr. Eu¬ ropa austr. SvQ/uaiu quibusdam dicitur raphanus quidam, qui vomitui excitando idoneus esset. Aristophani interpres ev eiQi/iU], ovQ/iiaiov esse scribit succum herbae cujusdam, quo utuntur Aegyptii ad excitandum ventris proflovium. Raphani¬ que cujusdam ab Herodoto 2vq/hcuov vocati succo Aegyptii usi luisse dicuntur ad purgandum alvum. Syrmaeam apud Hippocratem uno solum loco commemoratam reperimus, quo cum Aerugine ut emmenagogum commendatur (626). A6 7taQayog. Asparagus officinalis L. Cujus radix a veteribus medicis inter radices quinque aperientes nmgerata ac praeci¬ pue ut diureticum in hydrope et lithiasi existimata fuerat. Hippocrates: Asparagds, ait, siccus est et alvum sistit (359), alii contra antiquorum autores contrarium de eo dicunt. Hipp.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29294794_0032.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)