Materia medica Hippocratis : dissertatio inauguralis / [Joseph Mendel Raudnitz].
- Raudnitz, Joseph Mendel.
- Date:
- 1843
Licence: Public Domain Mark
Credit: Materia medica Hippocratis : dissertatio inauguralis / [Joseph Mendel Raudnitz]. Source: Wellcome Collection.
76/122 (page 66)
![Id ipsum in aqua coctum ad potiones commendat partum pur¬ gantes (572), ad cataplasmata in plcuritide (387) etc. Sae¬ pius utebatur: a) Farina hordei tosti = ajftrjhoig et non tosti = aXcpiiu seu [tata axQimog = Polenta Romanorum, quae nullo humore subacta erat: ad potiones in angina (470 etc.), ad cataplasmata emollientia, refrigerantia et dolorem sedantia (387, 525, 907, 1227), ad uteri suffitus (575, 580, 585, 655, 668). b) JMa^a tqmtt] = farina hordei tosti et humore ali¬ quo subacta: sive oxymelite, sive posca sive mulsa aut aqua; plebejus ac vulgaris cibus erat, quae cruda cum defruto aut meile libenter non mandebatur, aromaticis vero condita magni existimabatur. De maza ex aqua facta Ilipp. idem quod de hordeo dicit (355), mazam oleo et meile factam commendat febricantibus variis in morbis cibo sumendam et in pesso etc. c) Ptisana ~ decoctum hordei magni erat apud antiquos momenti. Cujus Ilipp. discernebat ptisanam totam seu cras~ sam, id est non colatam et ptisanae cremorem, quod libro de ratione victus in morbis acutis (385 etc.) diligenter ex¬ plicat, ubi totius ptisanae potionem omnibus aliis in morbis acutis praefert, docetque deinde (387, 1050 etc.) quando haec quando illa sumatur. d) Kvxtiov denique mixtura ex variis composita, quae alimenti et potus rationem habebat. Interdum enim ex vino et meile, interdum etiam ex vino et caseo admixta polenta. Videtur autem hujus cyceonfs duplex fuisse apud antiquos species. Vilissimus quidam ex aqua sola et farina confectus, alter delicatius ex farina cum quovis alio liquore, ut vino s. meile agitata et cocta, addito etiam interdum caseo. Utrius- que meminisse videtur Ilipp. his verbis: ,,Cyceon solus aqua temperatus refrigerat et nutrit, cum vino autem calefacit et sistit. Cum meile minus quidem calefacit et nutrit, magis vero alvum subducit, si mei sincerum non fuerit, alioqui al¬ vum non ciet sed sistit. Cum lacte autem omnes bene qui¬ dem nutriunt44 (355) Cyceon usurpavit, in febre quartana ex](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29294794_0076.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)