De hydrocephalo chronico : dissertatio inauguralis medica ... / auctor C.H. Adalbertus Johow.
- Johow, C. H. Adalbert.
- Date:
- 1843
Licence: Public Domain Mark
Credit: De hydrocephalo chronico : dissertatio inauguralis medica ... / auctor C.H. Adalbertus Johow. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
12/32
![m V . cephalia cum auctis capitis dimensionibus inveniunttir, quam jam descripturus sum. b. Chronica hydrocephalia cum justo majore capitis volumine magnam dimensionum auctionem praebet. Quae quum plerumque innata sit, aut ut difficilis fiat aut ut omnino fieri non possit partus sine excebratione efficit. Partu etiam facto, caput tamen mox post partum incre- ; mentum capit. Quae auctio sensim et pedetentim tardior fit, atque virili aetate, quo tempore ossa firma conjuncta sunt, desistere videtur. Degenerationum in hacce hydro- : ccphaliae specie modificationes quaedam inveniuntur, praecipue apud eos, qui congenito bydrocephalo aut qui mox post partum eo laborant. In voluminis comniu- ;j tatione capitis superiores ossis frontis et occipitis partes, j nec non ossa parietalia procedunt, atque cranio propriam J quandam dant formam multoque majorem extensionem quam facies offert. Inferiores horum ossium partes per- ; manent in situ, vel introrsus vertuntur, lumina igitur cava et profunde sita sunt, ut imprimis Dreyssig ob- servavit. Saepe omnes ^suturae, ut supra diximus, se- j junctae sunt et fluctuationem ex iis sentire possumus.] Colli venae sub oculos cadunt, et varicosas etiam vide- • mos. Arteriae temporales et carotides vehementer pul- ' sant, oculi semper lacrymis offunduntur, paene a super- ! ciliis obtecti, eorumque anguli materie puriformi com- pleti sunt. Bulbi sensim sensimque mobilitatem per- 4 dunt; pupillae eo magis dilatantur, quo magis desorga- . nisatio cerebri augetur. Oculus limus et plerumque sursum versus in unum eundemque locum. Dum reni quandam ita intuentur oculi, pupilla dilatata utrumque oculum horizontaliter ab altera ad alteram oculi commis- suram aeque ac pendulam horologii commovere aegroti incipiunt. F e i 1 c rus , 0 o e 1 i s , jSchuiidt oculos fra-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b2247710x_0014.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


