Symbolae ad ovi avium historiam ante incubationem / auctore Joanne Evangelista Purkinje.
- Jan Evangelista Purkyně
- Date:
- 1830
Licence: Public Domain Mark
Credit: Symbolae ad ovi avium historiam ante incubationem / auctore Joanne Evangelista Purkinje. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by King’s College London. The original may be consulted at King’s College London.
35/144 page 19
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![formam ad extremitatem ovi alteram^ atque et hic chalazam amhientem, et quod albumen tertium designat, revera non est, sed circumferentia al- buminis secundi, oblique visi, vitello chalazisque strictius appressi, reh'quo albumine in lundo vasis proprio pondere subsidente et effuso; quod, mea quidem persuasione ob illusionem opticam, circumferentiam peculiarem praesentare videtur. Similem illusionem videntur passi, qui de normali zona, chalazarum cicatriculam ambiente, et sphaerulam vitelli ratione 80: 100 amplectente, loquebantur. §. 16. Membrana propria albuminis negatur. Nominare quoque solent auctores membranam albuminis propriam; ast, an eam quis viderit, valde dubito, nisi prius arte paraverit, quum aqua recens coagulando in albumen agat ubicunque tetigerit. Optime quidem ejusmodi membranam manifestam reddere sequenti modo mihi suc- cessit. Ovum recens testa exclusum sub aqua frigida aliquot horas mer- sum facias. Albumen tunc superficiem solidiorem albescentem acquirit. Auferas nunc sugendo aquam albumen ambientem, tubulumque exilem in albuminis substantiam ad chalazae usque radicem intrudas et leniter inspi- rando albumen infles; intumescit paullatim in bullam, et sexies fere volu- mine ovi augetur, ejusdemque formam, quodsi bene opera successit, servat integerrimam. Tunc iterum aquam leniter affundas, ut ovum, libere na- tanSj inferiora quoque versus, ubi fundus vasis compresserat, expandatur. Vides tunc vitellum cum chalazis liberum fere, nisi hae extremitatibus suis in albumen utrinque transirent, sacco magno inflato oviformi sat so- lido in superficie aquae fluctuante inclusum. Si tunc superficiem leniter incidas, membranam crassiusculam albicantem ab ea detrahere licet, cujus- modi nova iterum formatur quoties aquam,, aut S])iritum vini affundas. 3](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21301360_0035.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)