Quaedam de morbis cerebri organicis et observatio steatomatis in cerebro certa : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Car. Frid. Eduard Kramer.
- Kramer, Karl Friedrich Eduard.
- Date:
- 1829
Licence: Public Domain Mark
Credit: Quaedam de morbis cerebri organicis et observatio steatomatis in cerebro certa : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Car. Frid. Eduard Kramer. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
12/38
![eorum praecipue omnia, quae extrinsecus offen- dunt ictus, quassatio, contusio, vulnera esse viden- tur, omnes denique causae quae sanguinis ad caput con- gestionem efficiunt. Frigoris et caloris quoque commu- tationem subitam causam occasionalem nonnulli ha- bent. Menstruatio! suppressa, metastases exanthemati- bus : scabie, morbillis, scarlatina et cet. suppressis or- tae, sicuti quoque dyscrasia scrophulosa, syphili- tica »,atque alia hujusmodi, puris denique aliorum- que secretorum metastases morbos cerebri organi- cos quin afferant dubium fere esse non potest. Eodem modo tumores in cerebro [ex encephalitide acuta vel clironica orti inveniuntur. ^ymptomatologia. Symptomata morbos illos comitantia minime tam certa sunt, ut ex iis formationum illarum abnor- mium speciem certam et definitam cognoscere pos- simus: saepe adeo difficillimum est dicere, an om- nino morbus organicus adsit, necne. Quae diffi- cultas etiam major fit, si ut non raro accidit, om- nia symptomata preriodum quandam sequuntur, ila ut remissiones medicamentis adhibitis forte appa- rentes medico morbi sedem loco omnino alio inves- tigandam esse ]»crsuadeant.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22483408_0014.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)