Quaedam de morbis cerebri organicis et observatio steatomatis in cerebro certa : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Car. Frid. Eduard Kramer.
- Kramer, Karl Friedrich Eduard.
- Date:
- 1829
Licence: Public Domain Mark
Credit: Quaedam de morbis cerebri organicis et observatio steatomatis in cerebro certa : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Car. Frid. Eduard Kramer. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
9/38
![1. Tumores, qui massa exsudata, quae lucida aut semilucida, variaeque consistentiae, neque albumini dissimilis est, orti haud raro finibus non circumscripti sub membranis cerebri, praecipue sub pia matre occurrunt, crebro autem integumento proprio concluduntur. 2. Tumores consistentiae solidioris, quam prio- res, qui aut: a) coloris albicantis seu sub cani et albumini coagulato non dissimiles et vulgo durae matri adhaerent, neque integumento pro- prio conclusi sunt aut: b) coloris rubelli seu russei, substantiae renum simillimi sunt et modo in hac modo in illa cerebri parte inveniuntur. 3. Steatomata, quae illis etiam solidiores, adipi indurato similia, ex albo flavescentia, magni- tudinis variae sunt et ex variis cerebri par- tibus excrescere possunt. Oui tumores ra- riores, quam ii, quos sub. 2. a. et. b. memoravi, partim membrana propria sacci- formi circumdati sunt, partim ope telae tan- tum cellulosae cum cerebro cohaerent. 4. Massae tuberculosae, quae magnitudinis ad- modum variae partim in substantia cerebrali, partim ejus membranis affixae sunt. ^ Rario- ribus quidem morborum specie])us hasce desorgan^ationes admimerare del)emus, a \](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22483408_0011.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)