Opera medica omnia; quibus, praeter ea quae in caeteris quibuscunque prioribus editionibus reperiuntur, accedunt Fabritii Bartholeti de dyspnoea seu de respirationibus libri quinque / [Lazare Rivière].
- Lazare Rivière
- Date:
- 1735
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera medica omnia; quibus, praeter ea quae in caeteris quibuscunque prioribus editionibus reperiuntur, accedunt Fabritii Bartholeti de dyspnoea seu de respirationibus libri quinque / [Lazare Rivière]. Source: Wellcome Collection.
20/816
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![xvi Animadverfiones ac firma demum refultat habitus experientiae, quiprop- xerea jneft imaginationi, non intelledtui. Dicitur ar¬ tem operans, quia experientia, ut inferius pftendam , maxime facit ad agendum : Additur , abfque arte & ratione quia, ut vere docuit Galen. i. meth,»ee arte ulla, nec ratione nititur experientia: imb unius fortu¬ na favorem ad ea, qua quarit, invenienda, requirit , Ars autem , Sc ratio ab univerfalibus ad minus uni- verfalia, & ufque ad particularia difcurrit, nec quod fit res, fed propter quid fit, caufafque demonftrat. Poteft etiam ex his ita definiri. Experientia eft ha¬ bitus imaginationis relictus ex plurimis memoriis Jmgu- larium Jimilium, quorum dum recordamur, procedimus adjudicandum, quid hic, & nunc Jit agendum. Unde confiat, qui veiA expertus cfi , plurimum valere me¬ moria. Deinde experientiam non effe fine difcurfu a lingulari ad lingulare, qui yocatur ratio particularis, quotiefeunque enim facimus aliquid , fola experientia freti, a lingularibus ad lingulare difeurrimus , dicen¬ do , hoc, hic, Sc nunc facimus: quoniam in fimili occurfu alias eodem modo fecimus. Poftremo confiat, quanti fit ufus experientis, Primo enim facit ad condendas fcientias, Sc artes, quatenus intelledtus per experientiam efformat univerfale, quod arris eft, ficuti lingulare eft experientis. Ex. g. quod ex bile laboranti huic homini profiit rhabarbarum , quod [militer alteri, & aliis fingillatim , experientia eft : 'quando vero dicimus , quod omnibus confert , hoc eft artis proprium, Confert etiam experientia ad agendum, ut enim aga¬ mus optime, opus eft cognofcere fubjedtum particula¬ re circa quod , Sc praeterea inftrumenrum , quo agi¬ mus ; asiones enim funt circa lingularia , hsc vero fola experientia nofcuntur . Eline fit , uc experien¬ tiam cum arte, Sc empyricum cum dogmatico com¬ paremus , Ars, ut docet Arifi. i. metaph. citato, excellentior eft experientia, fi tantummodo cognitionem fpedlemus, Sc modum, quoad agendum illa procedit; quippe inquit il¬ le, & cognofcere magis ineft arti, quam experientia . ]deo qui arte praditi funt, fapientiores putamus iis qui folum experientiam habent, yirtifices enim propter quid , & caufam cognofcunt; experti vero fciunt quidem quod eft, propter quid autem ignorant. Ratione etiam mo¬ di ars differt ab experientia; quoniam hsc a lingula¬ ri fimili ad fi mile, illa vero a principio univerfali , Sc caula ad agendum difcurrit, Verum fi referamus experientiam ad operationem , non differt ab arte, ut indicat idem Philofopnus: imo magis valet experientia, quam ars. Ideo fit ut medicus pvadticus, Sc empyricus aptior fit ad medendum, quam mere theoricus, & dogmaticus; fiquidem buic ille prs- ftat, quia lingularia, circa' qus actiones verfantur , magiscognofcit empyricus, quam dogmaticus; adeo ut tandem confiet empiryeam multi effe faciendam, tanquam primam, ac magnam rationalis medicinae panem. Dico, primam, quia, ut paulo ante explicavi, fcientiis, & ar¬ tibus univerfaiium principiorum materiam fuppeditat. Dixi etiam, magnam, quia multo plura funt experientia Cognita, quam ratione: & fspe fspius nobis ad meden¬ dum viam magis aperit experientia, quam ratio. Verum¬ que eft ex Cello, ad ipfam curandi rationem nihil plus con¬ ferre , quam experientiam . Propterea Hipp. multa de em¬ piricis prsdare dicit lib. prscept. qus huc afferre operis pretium duco .-inquit enim , non efle cum empiricis ineun¬ dum de medendi ratione confilium , quia vere non utun¬ tur ratione in medendo: fed folum confidenter petendum, Ut remedia fua proferant. Hujus autem dicti caufam quam pulcherrimam fubjicit ipfehis verbis. Inquifitionis enim elegantis [cientia apud hos difperfa reperitur. Et quam¬ vis. hineceffario fint indocti: affirmo tamen, exercita¬ tionem horum utilem ejfe pofleaquampraccptorum cognitio¬ ne fraudantur. Ouis enim praceptorum multifidam varie¬ tatem fe indagare pojfe fperet, citra exercitationis conftan- tiami Quibus plan£ demonftrat, quoufque nobis utilis fit empirica, qualis pariter efle debeat exercitatio, qutq ad ufum artis traducenda eft , Sc qua demum ratione agen- dumnobis fit cum Empiricis. Utilis ergo eft: Empirica, quia difperfas nobis offert lingularium obfervationes , ex quibus nobis eft ampla ad comparandam artem via; cum c lingularibus univerlales praeceptiones, Sc axio¬ mata elicere valeamus : quibus carent empirici , qui & Supplementa. minime utuntur ratione , led experientia : ideo Hip- pochr. prudenter adnotat , hujufmodi oblervationes , per quas ad univerlalia confcendimus , neceffario effc conflantes feu pluries factat, Sc squales; hoc eft opor¬ tet , qus difperfs funt apud empiricos ad univerfale revocare, fimilia a diflimilibus fegregando, quod ne¬ queunt facere empirici, qui folis lingularibus haerent» Propterea concludit. Quare hoc moneo dicentibus quia de iftis aufcultandum effe; at fperantibus reftftendum ; hoc eft accipiends funt ab ipfis obfervationes , non autem permittendum, ut agant, quia nec ex obferva- tionibus ipfi fuis prscepta confticuunt ? iifdem uten¬ do , carent. Galen. vero non tantummodo fatetur experientiam utilem effe, & empiricos aliquid conferre, quod medi¬ cinam locupletet , Sc juvet , quemadmodum fuperiori lententia docuit Hipp. fed amplius tanti facit, ut hor¬ tetur cos , qui minus ingenio pollent , ut fola expe¬ rientia contenti fint, perquam poffunt evadere in bo¬ nos medicos; ait enim 2. meth. cap. 6. licere ex empi¬ ricorum inftitutione bonis eft e medicis: & fi enim ra¬ tio femper quarenda fit, eaque experientiam ornet, vel corrumpatur ; cum tamen eam femper afiequi nequea¬ mus , (concludit) confulo igitur his omnibus experien¬ tia animum intendant; cnm non leve inflet periculum iis, qui fupra vires aliquid moliuntur, ne, cr id non confequantur , & qua intelligere alias poffent , omnino amittant . Et hsc de experientia , Sc empirica feripta fatis. Qui plura defiderat Galen. adeat Sc ex recentio- libus Verulamium, Sc Boyl:, qui de experientia, 8c experiendi ratione quam prxclare multa, Sc fubtiliter docent, Alterum cognofcendi, Sc judicandi Inftrumentum eft ratio: hsc autem ex Hipp. 1. aph. I. difficilis eft: ideo ante omnia > cum fit opus mentis , Sc intelltdtus ; quxnam illa fir , deinde quxnam fit caula difficulta¬ tis, oftendam, ut eam tandem difeamus evincere , Sc enodare. Cum ergo triplex ftt mentis operatio , fimplex ni¬ mirum apprehenfio : fecunda judicium fimplex , quo res apprehenfas, vel conjungimus affirmando, vel ne¬ gando fejungimus; tertia difeurfus, quo unum ex alio ratiocinando deducimus ; Ratio magis in fecunda > maxime vero in tertia confiftit, hac enim potiflimum, Sc effedtuum fenfibilium caufas, Sc medendi rationem inveftigamus : quippe ex prscognitis morborum , Sc fymptomatum caulis , remedia , Sc methodum utendi cognofcimus, un^e intelligitur illud Hippoch. lib. de art, pronunciatum : medicus fiquidem fujfecerit ad co- gnofeendum , fuffteiet ad fanandum . Verum non eft eadem femper in omnibus cognofcendi difficultas: imo aliqua facile, Sc certo, alia difficulter, aliqua nullo unquam modo capiuntur : propterea Hippoc. optime dividit morbos in eos, qui in fuperficie, Sc alios qui in profundo corporis latent. Qui in fuperficie funt , fe fe manifefte produnt , quoniam fenfibus , maxime vero taiftu, Sc vifu deprehenduntur: quales prxfertim a. chirurgis tradtari folent : ideo lib. de medio idem ait, turpe eft non contingere d chirurgia, quod velis ; quippe cum tales exiftanr, curatio facilis, actutacon- tingic. E conrra fe habent alii, cum enim fint a fen- libus longe remoti , vix , Sc raro longa inveftigatio- ne , Sc ratiocinio attinguntur . Quocirca Hippoch. prster ea, qus lib, de art. dicit , lib. de flat, etiam addit , de non apparentibus , & difficillimis agritudi- nibus opinio magis, qudm ars judicat. Caufam autem difficultatis affert idem lib. de arte citato ; quoniam morbi intrinfecus latentes, lignis tantummodo depre¬ henduntur, Signa autem hsc non funt propria, qus per fe fe primo rem manifeftent, fed plerumque com¬ munia , vel extranea ,* cum aliis item confufa , nec eadem perpetuo facie occurrentia: unde aliquando cum ad diverfa comparata, diverfa etiam demonftrent, fe¬ ro ad morborum cognitionem pervenimus, Sc interim per longas inveftigationis moras tempus ad medendum opportunum elabitur: quod Hippoch his verbis com¬ plexus eft. Alia itaque ad alia & alia per alia funt, tum qu<e corpus pervadunt, tum qua judicanti, ut proin¬ de non mirum Jit, & cognitioni multum temporis im¬ pendi , & actioni multum temporis decedere ; quando¬ quidem tam peregrinis , <fr obliquis probationibus ad medendi jcientiam medici perveniunt. Cxte-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30451899_0020.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)