Catalogus criticus et historico-literarius codicum CLIII manuscriptorum borealium præcipue Islandicæ originis, qui nunc in Bibliotheca Bodleiana adservantur / auctore (qui et libros ipsos collegebat) Finno Magnæo, Islando.
- Bodleian Library
- Date:
- 1832
Licence: Public Domain Mark
Credit: Catalogus criticus et historico-literarius codicum CLIII manuscriptorum borealium præcipue Islandicæ originis, qui nunc in Bibliotheca Bodleiana adservantur / auctore (qui et libros ipsos collegebat) Finno Magnæo, Islando. Source: Wellcome Collection.
48/68 page 40
![Octavo ejus vitam, secundum apocryphum aliquod evangelium decantantes. Sunt Bodvari cuidam Sacerdoti dedicati, ab auctore non indicato. Rescriptae sunt, secundum vetustum exemplar, in orientali Islandiae parte. (Ineditae et rarissimae.) 106. Petri Einaris (seculi 17*^^ Poetae) Carmina Heroica de Ponti Equitis gestis A. in Anglia, Scotia, &c. (secundum Fabulam vetustam Romanensem) in libros 17 divisa (P. 2^*^). (Rara atque inedita.) 107. Einaris Sigurdini, Sacerdotis Heydalensis (vel Eydalensis) Carmen Vale- A. dictorium ad 140 ejus in Islandia posteros—quod ipse cecinit anno aetatis 87mo propria vita et numerosa sobole (additis notis recentioribus auctoris incerti.) [Inter filios ejus unus fuit Oddus sive Otto Einaris, Episcopus Scalboltensis, et inter nepotes Stephanus Olavius, Poeta celeberrimus.] (Rarum et ineditum.) 108. Carmina quaedam viri celebris Magni Olavii, Pastoris Laufasensis; Literis A. Gothicis accurate exarata. (Rara et inedita.) 109. Collectio variorum Poematum Islandicorum et Latinorum, praesertim A. ab auctoribus celebrioribus Islandis, scii. Jona Araeo (Episcopo Catholico), Brynjulfo Svenonio (Episcopo Evangelico), Theodoro Vidalino, Runolfo Henriciano, Olao Einaris, Hiorleifo Thordaeo, et Hallgrimo Petraeo. Sunt quaedam anonymorum auctorum, scii, variae vetustae ac perrarae Conviviales Cantilenae; Carmina Fasciis intexenda; Einbuaqvaedi (querela coelibis) et pl. Inserta sunt porro quaedam Prosaica, Latine, ut; Divisiones et Sub- divisiones Magiae, &c. (Plurima vel omnia inedita et rara.) 110. Varia Carmina et Epigrammata auctoris incerti. (Inedita ac verisimi- B. bter unicum jam existens exemplar, (annis 1711-—1744 concinnata.) 111. Psalmi Davidis, in 108 Hymnos Islandicos translati. Versio antiquissima, B. omnino inedita. Cuivis hymno sua est addita Melodia, notis Islandorum Musicis designata; jam omnes fere perrarae ac plurimis ignotae, et multae](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28747100_0048.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


