Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques.
- Richard of Wendover
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
15/60 (page 5)
![15. de uasis. Item membrorum substantie neruose * et que proprie uasa sunt * quedam habent unam tunicam quedam duas • Vnam tantum * de quibus non est timor ut accidat eis lesio ex materia contenta * cum sit mollis et quieta * sicut sanguis quietus qui habitat in uenis • vnde nec uene nec uesica indig<u>ere multiplicitate tunicarum cooperantium * nisi nececitate coacta. Immo conantur super corpus aleuiare * quando autem pos<s>ibile est • sibi multiplicatio tuni- carum membri propter nececitatem magnam et multiplicem creata est cum prouidentia • nececaria enim est quandoque fortitudo et spissitudo uasis propter bonam custodiam et securam * ne forte finda<n>tur propter motum materie contente * cum fortis sit et continuus. Alia est nececitas plurima in custodia uehementi materie nobilis recondite * ne soluatur et pereat * ex quo immineret periculum maximum • precipue cum ipsa sit proprium uehiculum anime • et imo ualde studendum fuit in custodia eius • et hec materia est spiritus et sanguis ^ que materiis [in arteriis] est recondita reposita • et dicitur primus thesaurus et melior quem habet natura • et hoc est causa multiplicationis tunicarum in artariis. Tercia nececitas est uehemens atraccio • et uehemens expulsio * quibus indiget membrum instrumentum separatim • vnde utrumque factum est membrum singulariter et absque permixtione * et manifestum est hoc in stomacho et in intestinis. Quarta nececitas est oppositionum [conpositionum] diuersitas • que a diuersis pro j| cedunt principiis et diuersas habent intenciones et complentur melius supra conplexionum diuersarum naturas * secundum igitur conplexionum diuersarum diuersarum naturas * cum h<u>ius operationes sunt ineuitabiles in aliquo membro et maxime ”uoluit” nececarie natura inter eas diuidere • et unicuique operationi instru- mentum proprium preparare ad hoc * quod utraque conpositio secundum quod melius per se in actum procederet * sicut in stomacho * in quo nececaria fuit operatio que melius conpietur per membrum uillosum uel [quam] non uillosum * et etiam operatio digestibilis que melius conpietur in membro carnoso • Vnde ipsum natura tunica carnosa et neruosa muniuit • neruosa * ut per neruosam fieret temperantie et distemperancie rei indigentis preparatio • et per carnosam rei dige- rende secundum quod possibile est maturatio • attamen natura situs istarum tunicarum cum prouidentia et discretione ordinauit • nemo neruosam uero et sensibilem interius posuit • carnosam uero et digestibilem exterius • potest enim digerentis accio ad digerendum sine occursu peruenire • actio uero tangibilis absque obuiatione rei tangende non fuit. 16. de cuti. Et cutis que est totius corporis indumentum ex duabus laminis constat • quarum accidit eleuatio uni lami lamine absque alia cum uesicula • Lamine autem ille ortum habent ab extremitatibus uenarum et arteriarum <et> neruorum que teriantur [texuntur] in eis * et creata est una perforata ut eribus ad hoc * ut per ipsam fiat respiratio uaporosarum substantiarum seu superfluitatum interiorum membrorum * ex quibus in pluribus partibus studuit multiplicare natura pillos *ut per eos obuiet rebus nociuis et percautatis [peccatiuis] et ut sint sustenta- mentum et defensio nobilis membri * in eius [cuius] regimine solicita est nimium natura ♦ et hoc est intentio in creatione palpebrarum et superciliorum et pilorum * uidelicet ut sint in defensione a lumine superfluo et a fumo et a puluere • et ab omni eo quod ad oculum uolat aut descendit ad ipsum de capite • et sensificatur cutis in diuersis partibus • siue a diuersis neruorum extremitatibus procedentibus a cerebro uel a diuersis spondilibus nuce • et ipsius sensus debilitas uel substractio semper sequitur nocumentum nerui deferentis sensum ad ipsam * sicut insequitur mollicies cutis in posteriore parte capitis ex lesione partis [paris] neruorum egredientis a foraminibus existentibus inter primum et secundum spondile colli • Cutis itaque diuersatur in raritate || et spissitudine • ubi magis est rara et pilosa magis est aspera • ubi magis spissa magis lenis • et plana et siccior magis est aspera <quia> humor magis est mollis • Et quandoque multiplicantur tunice licet cortices in membro propter fortitudinem et tutellam * sicut in tunica dura seu cornea • que secundum ueritatem conposita est ex tunicis subtilibus • quatuor • que sunt cortices superpositi • ut si ex- corticetur unus eorum non fiat comune nocumentum * et propter hoc quod locus opositus foramini est magis indigens fortitudine et tutela • et hec dicta sunt de partibus simplicibus de tunicis pluralitatem habentibus. 21 r. s. 21 r. d. 2*](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22415804_0017.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)