Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques.
- Richard of Wendover
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
16/60 (page 6)
![17. de organicis membris. Organicorum uero alia sunt quibus fit seruitium et sunt regalia • Alia sunt instrumentalia seruiencia • Regalia igitur quibus fit seruicium sunt ea super que est replecio uite * et sunt minere uirtutum spiritualium anime et spiritus intellectiue * et sunt officialia et loca eorum membra * uero regalia intrinseca sunt • vii • et quedam eorum preeminent in subli- mitate et principalitate [Ceorum^ quorum sublimitas et principalitas magis notificatur • [[utj sunt quatuor • cor • cerebrum • epar • et stomachus • et ista creata sunt famosa in sublimitate quoniam minere <sunt> uirtutum spiritualium regencium corpus animalis hominis • et post illa in celsitudine sunt testiculi duo • et renes • et uesica • Ista enim • vii • sunt diuersa [diuisa uersus] orbes stel- larum * et centrum eorum <est?>* et si addamus pulmonem et splenem iam reperimus • viiii • in dignitate famosa conparata • viiii • sp<h>eris et diuisa iuxta • viiii • orbes mondi(!) • Regalibus seruientia quedam sunt sensui apparencia et extrinseca • ut oculi • aures • manus • et pedes • flntrinsecaj uero • quatuor • epiglotis • meri • canna • intestina et similia • et posuit deus carnem et neruos renes et testiculos uuluam et uelamen cordis et pectoris uuulam et epiglotum et dic<t>as amigdalas et linguam ex parte sanguinis * et dico quoniam sanguis est emanans ab epate • et locus eius sunt uene et cor • et dominium eius est in superficie corporis • et in anteriore parte capitis • et proprietates consequentes ipsum sunt risus • gaudium * desiderium coitus * multitudo sompni • et proprietas eius[[est^in stomacho <est> uelocitas digestionis • et facilitas penetrationis • et in corpore toto facilitas alterationis substantie eius ad substantiam carnis • Et creauit deus gloriosus et excelsus cerebrum et pulmonem et omne quod est in corpore ex membris frigidis et humidis flematicum [fleumaticis] • et ipsorum principium et elementum proprium posuit fleuma * et diuisit ipsum sicut aquas in diuisiones • s • superficiem terre et diuisionem in aere quam defert nubes • 21 V. Similiter pars fleumatis que currit in canalibus pulmonis et || continuatur aeri adiuuans ipsum in preparando ad cor cum facilitate • et [ut] excitetur per ipsum et confortetur uirtus hanelitus in expulsione facta uel firmi calidi superflui • cuius retentio possit esse causa combustionis cordis • et est pars alia ista que ascendit a pulmone ad cerebrum et per sui conpositionem descendit de cerebro sicut descendit ros ex aere propinquo terre • et eius dominium est in posteriore parte cerebri • uel in posteriore cerebro * et in pectore * et in moribus loquitur dominium ipsius quod est castitas • paucitas * pietas * desiderium coitus • In motu autem id quod est pigritia et taciturnitas grauitas et tarditas responsionis • In corpore adut id quod est paralesis tremor et debilitas • et proprietas nature eius in stomacho est infrigidatio ex acuitate ciborum et potuum et reliquarum materierum superuenientium stomacho et cordi et corpori [quidem] quia uirtus expulsiua confortatur in eo cum sit ei naturalis • sicut simile per suum simile et conpar per suum conpar. 18. de felle. Et creauit deus excelsus et gloriosus fel • quod est ca<lidum> et sic <cum> et igneum • et est domus colere citrine • et posuit anexum epati adiuuans epar super defecationem cibi • et posuit dominium co<lere> citrine in uertice propter sui leuitatem et subtilitatem et eius altitudinem et eleuationem • eius autem respiratio est in utrisque auribus quia sunt ex diuisione eius * et ipsius natura [[utj ei asimilatur ex membris quod est ca<lidum> et sic <cum> • et propterea ipsa quidem currit in corpore cum sanguine propter conbinationem et conuenientiam eorum sicut est in conuenientia olei ad lampadem • et de proprietate nature eius in stomacho est atractio cibi et adiutorium super digestionem et emundandi [emundandum] fecem • et hoc quidem sequitur uirtus moralis • ex accidentibus eius eius est inconstantia furor et subtilitas • et acuitas • et solercia • et audacia • et elatio • et desiderium coitus • et memoria • et uelocitas responsionis * et totum corpus cumsequitur ex ea calorem et siccitatem. 19. de ossibus • cartilaginibus • pilis • et unguibus • Et adsimilauit deus ossa • cartilagines * pilos et ungues et ligamenta co<lere> nigre • Omne enim cerebrum [hocce membrum] conge- latum terrestre priuatum sensu est ex parte melancolie et sedes ipsius est in splene • et dominium in uisu et [[eius est]] in sinistro corporis » et per eam accidit taciturnitas * et cogitatio * et grauitas • et fletus • et tarditas • et timor • et solicitudo * pusilanimitas * et aspesctus in successionibus * et in stomacho proprietatem habet retinendi et excitandi appetitum • et corpus ex ea consequitur](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22415804_0018.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)