Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques.
- Richard of Wendover
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
18/60 (page 8)
![ordinata • et G<aleniis> mores et uirtutum naturalium operationes diuersas diuisit iuxta diuisiones conplexionum cordis • et posuit earum processum ordinatum et rectum supra ipsius temperantiam * errorem uero conplexionum et inordinationem supra ipsius intemperantiam * consequens igitur est aptum eum secundum rationem • et non secundum sensum diiudicantem • cor esse basim et ”uirtutum” radicem moralium et eis deseruientium • Ad motum enim radicis 21 V. sunt motus ramorum * et conuertitur • Cum enim ipsius forma radicalis sit * supra || quam mouentur uirtutes morales * et ipsum erit radix instrumentorum moralium • sicut enim se habet perfectum unius ad perfectum alterius • ita se habet unum perfectum ad aliud perfectum • In eo autem quod G<alenus> dicit quod epar est principium sanguinis • propter hoc quod neque in meri neque in stomacho nec in intestino sequente ipsum primo reperitur sanguis • set in epate propter hoc quod epar circumstat receptacula fecum sanguinis • ut cistis fellis • splen • et uesica • uidetur magis sequi sententiam sensus ut medicus • quoniam etsi sanguis in prima sui perfectione appareat in epate et in uenis post ipsum • non tamen est ibi in sua perfectione operatiua • optimam et dignissimam perfectionem consequitur sanguis in corde tantum • ubi ei admiscetur spiritus • et ubi sunt spiritualis et uitalis summe • quare postea in uasis melioribus et magis securis reponitur a natura propter timorem uehementem de deperditione ipsius * cum ipse sit melior thesaurus nature.*) 21. de corde. Cor ergo secundum Ar<istotelem> est primum et ultimum mouens mem- brorum animalis * plenum spiritu et uirtutibus que [CabJ aliis concomunicantur propter influentiam ab ipso • cordis una extremitas subtilliata est et ad unum punctum congregata • et hoc punctum est a quo incipit natura protrahere informationem totius corporis ♦ et altera sui extremitas est dilatata in circulum • et iste due extremitates coniunguntur figura circuli mediante * cuius circulari [circulare] initum angustissimum est apud punctum • Deinde amplificat se continue secundum circulos crescentes donec attingat extremitatem que est [[circulo^ maximus circulorum cordis • et sic gradata est ipsius figura ad similitudinem pynee • quatenus ingenuosa ipsius fabricatio superiorum et inferiorum sit conueniens et bona • et non sit in ea superfluitas euagans in angulos in quibus lateant nocitiua * et iuuamentum in subtiliatione unius partis ipsius <est> ut sit minor pars partium ipsius que parata est ledi ex contactu ossium et facta est dura • similiter hec pars cum superfluitate ut melius obuiet et minus ledatur seu patiatur a rebus sibi occurentibus * et debilitata est ipsius extremitas altera ad meliorem conprehensionem materie ingredientis sanguinee seu aeree * ad euacuationem faciliorem egredientium ab eo ♦ et ut sit sufficientia in origine eis que ab eo oriuntur • et apud ipsius radicem predictum est membrum quod est profondatio (!) * [Csjibi 22 V. ponitur simile cartilagini paruum ut sit ei basis fixa et firma • et eleuata || est ipsius pars superior ut elongetur ab appodiatione super ossa procoris [corporis] et facilius descendat calor spiritualis ad eleuationem uirtutum uitalium et perueniant mores boni • Sed elongate a depressione que est causa timoris et tristicie et auaricie * et quoniam situs partium cordis • s • ante et retro • de<xt> rorsum et sinistrorsum * sursum deorsum * operantur situs parcium cor<por>is et recessus eorum a suis sitibus naturalibus • est causa recessus aliorum a suis sitibus naturalibus • ex quo eo qdem accidit deformitas in exterioribus cum deformitate mentis. 22. de substanda cordis. Substancia quidem cordis ex diuersis consimilibus conposita est* ut sit principium omnibus aliis conpositis et simplicibus partibus* asimilatur • in sui con- positione conpositis et in simplicitate suarum parcium similibus • Conponentia uero cor sunt caro uillus neruosus et cartilago uel simile cartilagini * in sui<s> [CcarneJ carnibus in uillis suis neruosis nemus [neruis] cordis ligamentis paniculis cintoriis * In substantia simili cartilagini membris duris ossibus et cartaliaginibus assimila[[n^tur • cum caro ipsius et solida et sicca et dura ut sit difficile passibilis • species etiam uillorum fortium plurime diuersitatis in eo contexte sunt • longitudinalium • s • atractiuorum et latitudinalium expulsiuorum et transuersoriorum retentiuorum ut sint ei suffi- cientes species motuum • et apud ipsius radicem positum est ibi fundamentum membrorum quoddam cartilagini simile ut dictum est. **) Cf. cap. 15. I](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22415804_0020.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)