Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques.
- Richard of Wendover
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
21/60 (page 11)
![* supra que deinde et nodi alii eleuantur * qui in eorum eleuatione sunt sodalarii • quoniam sicut in terre [terra] nascentibus radix est primum supra quam figitur * et post sequuntur nodi ascendentes ut in pluribus in quibus coadunat se natura ♦ ut iterum fortius progrediatur et attingat melius quod intendit • ita et in animali supra radicem ipsius * quod est cor * eleuantur membra consequentia ipsum que sunt in conparatione nodorum in terre [terra] nascentibus ut in ipsis eliciat natura intentiones diuersas secundum quod nececarie sunt ex parte regionis animalis • s • cum bipartita sit nature solicitudo • quarum una consistit in restauratione resolutorum et relinqua in custodia et restau- rantis protectione • tunc ipsius exitus a corde duplex • et iter ipsius similiter bipartitum et uirtutis restaurantis preter penetrationem ad exteriora corporis • ipsa opera sua querit celari magis * quare cum suis fornacibus et nodis sepulta est interius * uel cum suis concauitatibus que sunt duo uentres sibi coniuncti a natura preparati * superior et inferior * quos separat diafragma* licet superi- orem diuidat paniculus pectus per medium parciens • et superior est domus cordis et pulmonis in quo est || spiritus preparatio et rectificatio antequam cor pn^ ingrediatur * et atractio aeris ad 23 v. hanc partem est per cannam magnam et per canales nasi • Inferior uero uenter domus est orga- norum * in quibus assimilatur nutrimentum » cuius ingressio est per meri * et ad que abbiciuntur [abiiciunturj superfluitates ipsius * ex parte igitur aeris sue uie aeree exigitur nodus quidam qui est pulmo » supra quem eleuatur canna cum <cartilagine> cimbalari et canales nasi • et ex parte uie sanguinis exigitur alius nodus magnus qui est epar • in quo est prima apparitio sanguinis • et ipsi supponuntur alii nodi parui in conparatione ipsius * que sunt domus superfluitatis sanguinis grauis et colatoria * et super epar etiam eleuatur stomachus cum suis conappenditiis • licet similiter consistentur supra cerebrum et supra radicem primam per aliam uiam propter quantitatem ipsius sanguinis superfluam et [[superfluam^ et suarum appenditiorum [appendicum] et propter quanti- tatem sui operis uel ponderis in hora sue repletionis * et supra ipsum erigitur meri recipiens cibum ab ore • uirtus autem posita in custodia et protectione nutrimentalis * et totius conpositi processio * est magis |[est magis]] ad exteriora • Eleuatur igitur superius et ascendit in locum magis eminentem in toto * qui locus est magis dignus in custodia membrorum * et in loco isto nodus coadunatur in quo conplentur operationes mirabiles ualde • et nodus iste appellatur cerebrum * supra quod exiguntur nodi plures * in quibus operantur • Quinque sensus * qui sunt exteriorum speculatores et in quibus operantur irascibilis • et concupissibilis • et isti nodi sunt musculi sparsi per totum corpus tam in quibusdam pn]] extrinsecis quam intrinsecis ea cooperientibus et in ex- tremit<at>ibus que sunt rami medicorum [eorum] sicut in manibus et pedibus • et capite • et nodi qui sunt principia generationis eleuati sunt supra cerebrum secundum ypo<cratem> • licet sapientes post ipsum ipsos erexerint et sustentauerkn>t aliis primis nodis pariter per uiam spiritualem a radice prima * et uerum est quod ramificatio ab unoquoque nodo primo procedens ad alium et uirtutum diuersarum adinuicem transmissio quatenus unusquisque sustineatur et confortetur ex parte alterius uirtutis • et demonstratio [| per hoc est quod omnes ab eadem ^4 r. oriuntur radice. 25. de artariis cordis. A sinistro cordis uentriculo oriuntur due artarie * quarum una ad pulmonem tendit et in ipso partitur propterea ut aer attrahatur et etiam ut ibi sanguis nutrimentalis pulmonis primo a corde ad ipsum deferatur • et hoc quoniam pulmonis nutrimentum primo defertur <in sinistrum ventriculum> in quo meliorat<ur> et post ad pulmonem transmittitur * et hoc [hec] est unam tunicam habens • in quo differt ab aliis omnibus arteriis • quare apellatur arteria uenalis * et si conparaueris inter duplicitatem tunicarum et firmitatem seu soliditatem et inter unitatem tunice et lenitatem et raritatem • inuenie[[n]]s lenitatem et raritatem sibi magis esse nececaria<m> et tunice unitatem • et propter hoc * leuitas enim et raritas faciunt ei dilatationem facilem et constrictionem et resudationem eius quod ab ea resudat ad pulmonem qui est sanguis subtilis et uaporosus • magis appropriatus substantie pulmonis et similis • et hec artaria uenalis in anteriori parte pulmonis separatur et in ipsa subiungitur ■ et est deferens sanguinem subtilem et uaporosum propinquum conplete digestioni et non conpiete digestum * et non timetur super hoc propter propinquitatem ipsius ad cor • a quo ad ipsum uenit uirtus calida facile digerens et conuertens • et est uena que a dextro cordis uentriculo exiens subintrat pulmonem * et ipsa creata fuit duas sicut et artaria habens tunicas • et imo eam arterialem [Ceam^ uocant uenam • primum autem 3](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22415804_0023.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)