Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques.
- Richard of Wendover
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
24/60 (page 14)
![uisa multam haberent in eo seectionem • item iste humor diafanus et translucens est ut sit susceptibilis omnium formarum intra se * post cristalinum humorem interius uersus cerebrum ■ positus est uitreus humor * qui sic appellatur quia uitro liquefacto assimilatur • eius color medius est inter rubeum et album similis uitro • et est iste humor ad rectificandum nutrimentum cristalini humoris • et ut fiat gradatio sanguinis dum conuertit<ur> in cristalinum humorem • si enim perue- niret sanguis in suo rubore ad nutrimentum cristallini inficeret ipsum et faceret omnia uisa apparere rubea • et eleuaturiste ad maiorem circulum cristallinum faciendo semisp<h>eram citra [circa] ipsum • et se habet iste humor ad cristallinum in conparatione stomachi ad epar • Ex opposita autem parte nitrei humoris exterius ante cristallinum positus est albugineus humor qui positus est 25 r, similis albugini oui • cuius || finis multiplex est • s • ut ex humorositate sua defendat cristallinum [Cab^ a rarefactione aeris exterioris • qui quidem humor est defensorium cristallini ex alia parte • et est superfluitas illius * sicut ungues capilli et cornua sunt superfluitates animalis * et tamen defensoria eiusdem • Item iste humor preponitur cristallino ut fiat gradatio lucis et ymaginis ad ipsum cristallum • qui<a> natura non sustinet repentinas immutationes • Vnde isto leso destruitur uisus • Item iste humor liquidus est ut ex liquiditate lux et ymago rei ingredien<ti>s distensionem suscipiat • et est iste humor dis positus in foramine uuee tunice • quod quidem foramen pupilla oculi appellatur • Interior autem circulus panniculus extenditur ad maiorem circulum cristallini humo<ris> • claudens inter se fere duos humores • s • uitreum ex toto et cristallinum fere • et uocatur tunica seconda(!) quasi a seconda (!) matre • s • pia matre nascitur * a qua quidem tunica in eodem termino nascuntur alie tres tunice • s • una que est interius reflectitur interponens se cristalino humori et uitreo tanquam separatorium illorum ex una parte * et uocatur retina * ad instar retis partes habet innumerabiles ex uenis et neruis et a<r>teriis • ab eodem loco nascitur alia tunica que aranea appellatur perficiens sp<h>eram in retina circumdantem cristallinum humorem • et dicitur aranea* ad modum tele aranee • subtilis est ne impediat lumen ingrediens ad cristallinum humorem * et est ista tunica quoddam separatorium positum inter cristallinum et albugineum • ex alia parte extra hanc tunicam ab eodem loco cum ea nascitur alia tunica cum secondina (!) sp<h>eram proximam exterius perficiens * appellatur hec tunica uuea quia perforata ad modum uue suspensorio eius ablato figuram ipsius habens siue colorem • quia celestim habet colorem • s • medium admixtum • s • ex nigro secundum maius * et albo secundum minus • quia si toto esset albus nimium disgregaret uisum • si niger ex toto nimis congregaret uisum • hec tunica aliquantulum est spissa • interius autem mokl>ior ut sit similis in mollicie cristallino • exterius durior ut sit tunice cornee similis in duricie • Rosa autem est circa ipsum foramen ut cum opus est constringi possit ad motum burse • [et hoc] quoniam uirtus lassatur et indiget recreatione tenoris • et cum opus 25 V. est dilatare [dilatari] possit • quoniam uissus diffusione || lucis indiget • In foramine huius positus est albugineus humor qui illas replet rugas interius • qui quiddem hu<mor> quandoque constringitur quandoque dilatatur secundum dilatationem et constrictionem illius foraminis • Item ab exteriori pan- niculo oritur nuc<h>a proximo loco includens secundinam procedens ad medium sp<h>ere ocularis que sclirotica propter sui duriciem appellatur • a qua nascitur tunica cornea • cum ea sp<h>eram unam perficiens * que assimilatur cornui lucido bene abraso et propolito in luciditate et duricie • ut ex sua duricie defendat interiora * ex sua luciditate sit diafanum siue peruium luci • Vnde per medium ipsius apparet circulus latus habens foramen in medio de uuea tunica * que [qui] quidem circulus oculi corona appellatur • et habet hec tunica in sua constrictione • iiii • cortices ut si destitua<n>tur douo uel • iii • illorum quartus remaneat * quo destructo destruitur*) • Vltirno loco superuenit coniunctiua co<n>iungens omnes alias partes* que nascitur a quodam neruo et non a matribus * et conponitur quidem hec tunica ex carne alba et humida et tenera et ex neruis et uenis subtilibus * et habet foramen in medio * per quod apparet corona oculi que est pars uuee tunice * quod pupilla appellatur • quod propter sui profunditatem pretendit alium colorem albuginei humoris * quamquam reuera ibi sit * sicut aqua nimis profunda apparet nigra • cum tamen sit alba • habet autem hec tunica • vii • paria lacertorum siue musculorum totum motum oculi per-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22415804_0026.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)