Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques.
- Richard of Wendover
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
28/60 (page 18)
![27 r. d. 27 V. s. spleni sibi subiacenti lateraliter in sinistra parte • magis tamen declinat eius superior pars quam inferior • quia maiorem locum occupat epar quam splen • cum epar contineat materiam et nutri- mentum totius corporis • Splen nero unam eius superfluitatem fecem siue sanguinem melan- colicLim qui transmittitur ad superiorem partem stomachi • ut ex sua stipticitate et acetositate prouocet appetitum • immo stiptica et acetosa prouocant appetitum • et hoc est unum iuuamentum splenis • a superiori parte • Aliud habet iuuamentum inferius • quia quamuis ex sua conplexione sit frigidus et siccus • tamen ex actuali caliditate quam in se habet calefacit stomachum • Inferius a cisti[Cs^ autem fellis transmittitur colera ex alia parte ad stomachum propter confortandam dige- stionem et propter nutrimentum eius • vnde stomachus triplex dicitur habere iuuamentum uel nutrimentum • unum a massa quam continet in se • aliud a sanguine transmisso |1 sibi ab epate • tercium a colera sibi transmissa a cisti fellis • Epar autem in sua concauitate que s i m a appellatur amplectitur partem stomachi • vnde illa pars calidior ceteris est. 35. de pluribus uasis fecum. CReauit deus plura uasa fecum • fecit in longitudine inuoluta et reuoluta ut moram faciat in eis massa contenta * donec attrahatur ab epate per uenas mesaraycas id quod subtilius est et melius ad nutrimentum omnium membrorum • Si enim esset omnium unum et breue ppsarum fecumj * statim separaretur fex illa a corpore • immo duplex accideret incommodum • s • resumpcio continua ciborum et continua as<s>ellatio • per primum impediretur homo a suis negotiis aliis et oporteret eum semper uacuare super uictus adquisitionem • per secundum haberet turpe nocumentum • et potius assimilaretur bellue quam creature rationali • Iterum alia est ratio et melior • quare sint longa et reuoluta et inuoluta • s • ut nutrimentum contentum in intestinis euadat et elabatur • A primo ordine uenarum mesaraicarum et reuolutione sequente redeat ad secundum ordinem * et si iterum euadat illum ordinem per sequentem reuolutionem redjcd^eat ad tercium ordinem • quia multiplex est ordo uenarum mesaraicarum • quare quedam suggant [sugunt] a stomacho quedam ab intestinis • que quidem uene in multis locis sub intrant ipsa intestina » quedam superius • quedam inferius • quarum uenarum orifficia contiguantur cum ipsis fecibus • Sunt ergo sex intestina numero • quorum primum est duodenum siue porto- narium • Secundum ieiunum • Tercium inuolutum siue yleon • Quartum cetum [cecumj or[Co3bum aut monoculum • Quintum colon • Sextum intestinum extale siue extensum siue longaon • Quorum intestinorum superiora sunt tria graciliora et subtiliora propter hoc ut facilius penetret ad ea Liirtus delata ab epate • quia massa in eis contenta • est et subtilior et liquidior -Tria uero inferiora grossa sunt quia [Cquia^ massa in eis contenta est grossior et terrestrior pungens et mordens ipsa uasa in quibus continetur • Primum autem intestinum ut dictum est duodenum appellatur quia continet • xii • digitos eius cuius est in loogitudine * et coniungitur ipsi stomacho inferius sicut meri superius • differunt tamen quia largius est orificium meri plus quam illius intestini • et ipsum meri grossiorem et fortiorem habet conpositionem propter massam grossiorem quam in se continet * que est liquidior cum descendit in hoc intestinum • dominatur autem in hoc intestino uillus quidam qui extenditur secundum longitudinem * quo mediante expellit contenta a se • Conponitur ex duabus tunicis sicut quo<d>libet || aliorum • tamen debilem habet expulsiuam • [Eatractiuam^ non oportet quod fortem habeat * quia stomachus suppositus expellit a se quod con- tinet ipsiim intestinum • et inferius intestinum atrahit ab isto intestino et massa ex sui grauitate se ipsam deprimit • Est autem hoc intestinum rectum et extensum duplici de causa * quarum una est ut det locum epati a dextra parte et spleni a sinistra • Alia causa est quia omnis penetratio per rectum et extensum facilior est quam per nodosum et tortuosum • Post illud intestinum sequitur aliud intestinum quod ieiunum appellatur * quia in animalibus mortuis uacuum inuenitur • Cuius rei causa duplex assignatur • vna est multitudo uenarum mesaraicarum resu[Cregentium ab eo ipso fortiter massam [in eoj coadunatam • alia causa multitudo colere descendentis a cisti fellis in ipsum pungentis et mordicantis ipsum et cogentis ad expulsionem • Si queratur quare non accidat de inferioribus intestinis id<d>em • Ad hoc dico quod colera in stomacho pura est • et sine ad- mixtione cum massa » et propter hoc magis violenta quam in aliis intestinis in quibus admiscetur cum fecibus et uires suas amittit • hoc intestinum sequitur aliud quod dicitur yleon ab yle quod est confusum • siue inuolutum appellatur quia multas habet inuolutiones propter multiplicem ordinem uenarum mesaraycarum ad ipsum descendentium • cuius inuolutionis ratio superius assignata](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22415804_0030.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)