Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques.
- Richard of Wendover
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
30/60 (page 20)
![1 Menbra bone conpiexionis debent esse sicut uole manuum • et cetera • Exterius autem gibbosum est epar • ut forma eius exterior sit similis forme corporis interioris • corpus enim hominis interius rotondum (!) est • et epar coniungitur spine dorsi • vnde secundum formam rotundam ei assimilatur • Ponitur autem in dextra parte ex directo * ut directe suscipiat supra se sufflationem cordis ipsum uiuificantis • ab inferiori autem concauitate epatis exit quedam uena que post suum exitum in una parte diuiditur in plures ramos • s • in quasdam uenas sub- tiles que mesaraice dicuntur • quarum quedam subintrant intestina • et suggunt ab eis • quedam Liero subintrant stomachum • et ibi terminantur ♦ suggentes ab ipso quod melius et sub[Cs^tilius e<st> • Predicta autem uena ramificatur ex alia parte et diffunditur per totam ipsius substantiam • Ex parte quidem eius gibbo[Cro^sa rami epatis iterum conueniunt • et constitu<u>nt qua<n>dam 28 r. Lienam maximam a gibbo |i epatis que kilis uena appellatur • et dirigitur ad ipsum cor • ibi autem ramificatur interius in concauitate * que lactea appellatur • quia quasi lacteus humor est ille quem surgit ab intestinis et a stomacho. 37. de pluribus uasis. <C>Reauit deus singula uasa singulis superfluitatibus sanguinis * quia plura confer<un>tur iuuamenta nature • In secunda enim digestione tres superfluitates exeunt a sanguine • s • spumosa superfluitas superius calida et sicca • que colera appellatur • Et fex inferius residet ; que ! melancolia dicitur • et aquosa superfluitas que admixta <est> sanguini fleuma appellatur • Intrans autem uesicam urina dicitur • fex ergo natura duas cistes uel kales [canales] maiorem • s • et minorem <habet> • set maiorem • s • uesicam urine* minorem feiliculum • s • que cistis fellis appellatur continens coieram * et suspenditur ille felliculus • s • cisti<s> in concauitate epatis • s • in loco generationis sanguinis habens continuationem cum epate • et habet tres meatus • Vnus dirigitur ad fundum stomachi * quo transmititur colera ipsi stomacho • propter confortandam digestionem • Alium habet meatum qui ad intestina dirigitur per plures ramos • ut ad ieiunum • per quos transmititur colera ad absutum [ablutum] et ad mondificationem (!) ipsorum intestinorum • Vnde ex opilatione cistis plures accidunt passiones in intestinis * colera enim que transmittitur mordicando et pungendo mouet intestina ad expulsionem • habet alium meatum ad / ipsum epar * quo mediante suggit ab epate • quod calidum est ad sui nutrimentum * quia calide ^ et sicce conpiexionis est • Collum habet ille folliculus in quo dominantur fila longitudinalia propter atractionem fortem • conponitur autem ex filis longitudinalibus propter expulsionem • ex filis transuersoriis propter retentionem • proprium uas superfluitatis est splen • Ponitur autem splen inter duo calida membra • s • cor • et epar • ut ex sua potentiali frigiditate inducat temperantiam in extremis • est enim melancoiice complexionis • et habet duos meatus • unus qui dirigitur ad os stomachi - quo mediante transmittitur melancolia ad illam partem ad prouocandum appetitum • Vnde ex opilatione splenis accidit fastidium • sicut ex nimia apertione eius et transmissione melancolie superflue accidit uerolismus siue bollismicus [bulimus] idest appetitus • alium meatum habet qui dirigitur ad epar * quo mediante suggit ab ipso quod melancolicum est ad sui nutri- 28 V. mentum • Habet autem figuram lingue aliquantulum oblongam • et ad motum cinguli cingit 1| ipsum s- stomachum • ex alia-parte coniungitur epati ut suggat ab eo quod melancolicum est • et propter ♦ hoc in passione splenis patitur stomachus • quandoque autem transmittit ad ipsum melancoliam in debita quantitate • quoniam ex retentione eius in epate infrigidatur epar • et accidit error secunde digestionis • Conponitur autem splen ex grossa carne et dura melancolica • rara tamen et porosa ut possit suscipere intra se melancoliam ad sui nutrimentum • et melancolica super- y, fluitas generetur ex sanguine ut deportet<ur> sanguine per membra • nec est nececarium totam superfluitatem illam dispergi per membra » necece fuit illam separari a sanguine et uno loco de- poni » donec eiceretur a corde. 38. de colatoriis. <C>Reauit deus duo colatoria * quibus separatur illa aquositas a san- guine * ne sanguis corrumperetur per ipsam * que quidem renes appellantur • et sunt duo potius quam unum * quoniam si esset unum solum oporteret esse amplum propter superfluitatem aquosam quam reciperet • et ex sui amplitudine impediret alia membra sibi uicina • propterea sunt duo parui ut suppleantur officium unius magni - quia non habet sufficientem aliis membris • Item alia est ratio quare sunt gemini * ut si impediatur unus aquosam superfluitatem recipiendo • accipiat eam alter pro maiori quantitate • habet autem situm unus a dextra parte • alius a sinistra ut di-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22415804_0032.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)