Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques.
- Richard of Wendover
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
35/60 (page 25)
![quia nulla figura melius quam illa coniungit punctum cum superficie • Cum a puncto per crescentes circulos gradatim tandem perueniatur ad ultimam superficiem • Inuoluitur autem cor quodam forti panniculo ad sui defensionem qui capsula cordis appellatur • inter quam et ipsum cor tantum uacat spatium quod sufficit ad plenam cordis dilatationem • ne constrictione inducat suffocationem in isto • Colligatur autem cum corde in tribus locis • s • in punctali extremitate * ubi magis est cartilaginosa propter defensionem alterius partis a duricie ossium uicinorum • et in duabus auri- culis similiter • que quidem auricule apparent extra • quasi duo additamenta carnium • per quarum inferiora [uel inferiorem auriculam] subintrat uena deportans sanguinem ab epate ad nutrimentum cordis et ad generationem spirituum et sanguinis uitalis • Superiorem autem auriculam subintrat canna pulmonis deportans aerem ad repressionem innati caloris • et ita lenientis [leuiorisj • s • aeris meatus est superior [uel inferior meatus] • grauioris • s • sanguinis inferior • cor habet tres distin- ctionis [distinctiones] siue fol<l>iculos • ad modum quarundam bursarum • In quarum supjCp^rema recipitur aer • In quarum infima recipitur sanguis • In quarum media que fouea appellatur fit aeris et sanguinis conmixtio • et spirituum generatio • vnde ille locus in corde dicitur minera spirituum • Conponitur autem cor ex omnibus generibus filorum • s • longitudinalibus quibus atrahit • latitu- dinalibus quibus expellit • ex transuersis utrorumque quibus retinet • Vergitur autem cor uersus sinistram aliquantulum * ut det locum epati posito in dextra parte » ne || duo tam calida membra v. in una parte corporis ponantur corpus calefacientia • Sunt autem duo subintrantia cor et duo egredientia • duo subintrantia * uena concaua defferens sanguine<m> ad nutrimentum sanguinis cordis et generationem spirituum • et canna pulmonis defferens aerem ut ex ipso et sanguine generetur spiritus • duo egrediuntur sicut est uena arterialis uel arteria uenalis * que sic app<e>llatur quia media est inter uenam et artariam * que defferunt sanguinem calidum et subtilem ad nutri- mentum pulmonis • et propter hoc dicunt quidam quod pulmo calidam et siccam habet con- plexionem * quia nutritur sanguine calido et sicco • s • colerico • tum ex accidentibus est frigidus et humidus • Vnde dicitur proprium uas fleumatis • humor enim distillat a capite ad pulmonem continue quasi pluuia • Vnde ex accidenti habundat fleumatica humiditas • Ista autem uena*) tantum unam habet tunicam • cum omnes alie ad minus duas habeant • et mollem ♦ et hoc multiplici ratione • Vna ratio est quia intrat substantia<m> pulmonis que tenera est <et> mollis • et si uena esset grossa et dura ♦ de facili esset possit desicari et suscipere rimam et fissuram • et pulmo per ipsam • alia ratio est * quod mollis est ut sequatur motum pulmonis * quod non faceret si esset dura • et hoc ad modum iuncti [iunci] in aqua • quijCa^ ex sua mollicie et flexibilitate se- quitur motum aque • alia ratio est » quod inde procedit per longam uiam • vna tamen per sub- stantiam pulmonis • Vnde iacet super pulmonem • vnde sanguis uenam impleat • cum non habet durum resistens non ledetur ex percussione • alia uena egrediens a corde est illa que dicitur adorti [aorta] » que deffert sanguinem uitalem per totum corpus • et habet duas tunicas • inte- riorem duram et exteriorem mollem • habet duram propter subtillem sanguinem et penetrantem ne ille extra desudaret • deffert enim ista sanguinem pulsatilem » exteriorem habet mollem • quia si haberet eam duram [uel haberet eam eque duram] cum iste sanguis pulsatilis impleret illam interiorem ad duram exteriorem • ex cuius duricie repercuteretur • et tunc lederetur • et propter hoc exterior mollis est ut receptio ictus siue pulsus sit tamquam in molli • Ramificatur autem ista per totum corpus • et eius rami interius superiacent uenis quietis • ut tamquam uolubile omnino sustentatur ab illis • Exterior uero iuxta superficiem corporis superponitur eis • Vnde habet etiam eos quasi tegimenta [uel tegumenta] • et discernitur iste sanguis pulsatilis qui uitalis est ab ipso qui e<st> nutrimentalis • quoniam hic saltando exit interpolate • alius continue et quiete • Viuit ergo cor cum suis dilatationibus et constrictionibus et quietibus intermediis • cuius calor excellens signum est audacie • superexcellens uero signum est manie • Non enim magnitudo semper est signum audatie • nec paruitas causa p. timi || **)ditatis • quoniam lepus et 31 r. coruus magnum cor habent secundum mensuram sibi proportionalem * tamen timidi sunt • s. Similiter quedam animalia paruum habent cor set calidum • et propter hoc audatia sunt • sicut *) Idest arteria venalis, cf. cap. 25. **) |§ que euaserunt tempore coiuiersionis que nundum sont corrupta).](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22415804_0037.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)