Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques.
- Richard of Wendover
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
36/60 (page 26)
![31 r. ci. 31 V s. serpens tyrus • mustela etcetera • Quoniam continua fuit nececaria cordi aeris atractio ut in ani- malibus ambulabilibus • nec potuit semper atrahi ab extrinseco • tunc propter loquelp^^^i et uoci- ferationem siue cantum • tum propter corruptionem aeris exterius • nececarium fuit ut esset ali- quod uas receptaculum aeris atracti interius * ubi aer reseruaretur uel retraheretur ad tempus * et rectificaretur a suis nociuis qualitatibus • quod quidem uas pulmo uocitatur • Est ergo pulmo tenera caro rara* ut recipiat aerem in magna quantitate • vnde animalia que magnum habent pulmonem et ualde rarum multum possunt morari sub aqua • que panium parum morantur • Illi uero frequenter inspirant et expirant • Alii uero rarius • habet autem pulmo quandam cannam magnam * que superius terminatur ad epiglotum * per quam atrahitur aer • que quidem canna ramificatur et dispergitur per calidam substantiam pulmonis • et iterum ex opposita eius parte exit canna illa que cor subintrat deferendo ei aerem • Non enim pulmo mouetur per se et proprio motu • set potius motu dilatationis in aspiratione • et constrictionis in respiratione • qui quidem motus a corde sunt • quoniam in sui conpositione pulmo habet neruum a quo est motus omnis in membro animalis • Exterius autem inuoluitur quadam pellicula que fit ex neruo dilatato circa ipsum*) • et ista pellicula totum sensum habet in se • et est pulmo in illa conparatione ad alia ambulantia * in qua se habent brance piscium ad ipsos pisses • habet autem pulmo quinque distinctiones siue pelliculas • s • tres ex una sui parte » et duas ex altera • duas • s • maiores et tres minores * [Cne^ si forte ledatur in una siue duabus sui partibus <ut> saluetur in aliis • quoniam si esset uel continuatio in sui parte • lesio unius partis per continuitatem totale membrum lederet. § habet autem pulmo duas distinctiones maximas * et quinque subdistinctiones paruas quas pelliculas nuncupamus • ut si forte una illarum ledatur et impediatur a suo effectu uel actione * altera supleat nec cesset ab officio suo • tres autem illarum || pellicularum magis uergunt uersus dextram • quarum una non mouetur sicut cetere • set [CcumJ ad hoc est ut eam pertranseat uena concaua * que est ab epate et dirigitur ad ipsum cor • et alia uena est quasi lectus in quo iacet • due uero pellicule magis uergent [uergunt] uersus sinistram • cuius diuisionis hec est ratio • quia tres pellicule sunt a destris • ut una illarum sit uicinior uene concaue quam uestit • alia ratio est * ut exeu<n>tes duo panniculi [pellicule] ex parte cordis * cum ipso corde teneant sinistram partem pectoris • et tres pellicule ex parte epatis * teneant dextram partem pectoris ex equo • ne aliqua pars relinquatur uacua magis quam altera • Tybia autem pulmonis adinstaf stipitis habentis multas radices ramificatur secundum substantiam pulmonis • qui quidem rami per totum pulmonem diffunditur [diffunduntur] • ita quod eorum capita siue orificia extrinsecus aperta • nec aliquo tempore clauduntur • set suggunt continue et atrahunt superfluitates pectoralium descendentes a capite ad loca inferiora pectoris • nec solum per illos canne pulmonis atrahunt superfluitates cordis * set etiam superfluitates a capite descendentes • Est autem pellicula quedam diuidens duas toraces a se inuicem ■:> transiens per maiorem diuisionem pulmonis * quas distinguens ei<us> duas medietates aliga1[Cas^ cum spinis dorsi posterius • anterius [Cut| pectori • cuius causa finalis prohibet * ne transeat aliquod lesiuum ab uno torace ad aliud [alium] • si ledatur uel patiatur plus quam alius • Canna autem pulmonis superior [superius] conponitur ex anulis quibusdam • Inferius autem ex anulis pm^perfectis • quanto autem magis ascendit canna * tanto imperfectiores sunt circuli • ita quod in ascensu decres<c>unt et descensu crescunt * donec perueniat ad perfectionem • Gibb[[er3ositas autem ipsorum anulorum uergit exterius • et efficit guturis tumorem • uersus autem interiorem partem nisi defficiunt circuli * est quedam pellicula fortis et spissa * que supplet officium circu- lorum • cum autem cibus recipitur in meri * illa pellicula cedit ipsi et reflectitur interius * in hora declinationis interius sicut exterius • superior<is> autem ipsius canne et exterior<is> illius gutturis duplex est iuuamentum • Vnum ut coniungit inspiratio et expiratio fiat per ipsum • Aliut ut sit primum instrumentum formationis uocis * et ita sit instrumentum uirtutis uolontarie(!) mobilis- et est simile de pellicula cooperiente cerebrum • cuius duplex est iuuamentum • vnum ut coniungat neriios uenas et artarias exeuntes a cerebro • alium ut tegat et inuoluat cerebrum ne ledatur * cum sit tenerime substantie • Expiratur || ergo superfluitas aeris * que perueniens ad gutur for-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22415804_0038.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)