Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques.
- Richard of Wendover
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
37/60 (page 27)
![matur ad uocem • non ergo format sui superfluitates et aptat ad quedam sui iuuamenta • sicut squamas in piscibus * pilos in corpore • Componitur autem guttur ex pluribus frustulis ad for- mandam uocem secundum plures sui differentias • s • gracilem » grossam * et ita de aliis • quoniam ad <di>versos motus et contrarios alicuius membri nececaria sunt plura frustula alicuius membri • sicut patet in digitis et ceteris membris * que ad uarios motus adaptantur • Conponitur autem gutjcgjtur ex tribus frustulis propter formationem uocis • quorum primum frustulum est quedam cartilago conposita ad m<o>dum aliarum ambarum cannarum • ipsius est circulus imperfectus ad modum pelte * cuius globbositas [gibbositas] extra apparet in gutupujre • eius uero defectus est uersus meri * vnde cartilago peltalis uocatur • huius peltilis quodam modo suplet defectum que- dam cartilago supposita isti interius similiter circulum faciens imperfectum • sed contrario modo se habet peltuli • quia eius gibbopo^sitas interius est uersus meri • defectus uero exterius uersus guttur est • et ita se <habet> hec cartilago quod coklooatur super inferiorem cartilaginem • cuius opus est ne impediat deglutionem • quando meri dilatatur uersus ipsam • hec autem carti- lago cimbalaris uel coopertionalis uocatur • et ita appellatur ista pars nomen non habens • necnon coklooatur uersus partem exteriorem • nec uersus interiorem cum opus fuerit • quia eius iuua- mentum est * ut cum deglutiatur cibus in meri » interim tegat os trachee • et iterum conformetur [interim cum formetur] uox in gutture * tegat os meri • si autem accidat quod loquatur gustando uel deglutiendo aliud » remouetur id operculum • et aperitur os trachee • et quando subintrat mica panis per tracheam • tunc natura per fortem tussim conatur expellere illam • Cartilago autem nomen non habens duo habet additamenta • hac illae quo u desub intrat illud cooperculum siue cimbalarem cartillaginem • et tenent ipsam in debito loco et positione • In formatione autem uocis quanto magis eleuatur peltalis et cimbalaris • tanto magis agraciliatur uox in trachea artaria • tanto magis elongatur et ar<c>tatur • Cum ergo ille cartilagines [EqueJ deprimuntur * et uox ingrossatur et trachea dilatatur * et intus magis. § Diatragma est quedam pellicula diuidens regionem uitalium a regione nutritiuorum • Vnde dicitur diafragma * quasi in duo frangens • cuius conpositio est exterius et [ex] liga |1 mentis • 3i v. habet autem id iuuamentum • s • ut sit primum principium motus inspirationis et exspirationis • motu enim diafragmatis mouetur pectus • motu pectoris mouetur pulmo • pulmo enim non mouetur per se * cum non habet neruum in se*) • aligatur autem diafragma spine dorsi retro • et anterius pectori • et anexum est corpus corpori [pectori] per circuitum • per musculos * autem habet circu- larem formam • cum autem motus dilatationis in circulo a medio puncto incipiat » et terminetur in extremitatibus extra • motus constrictionis incipit ab extremitatibus • et terminatur in medio • necece fuit ut principium motus diafragmatis esset in medio illius • descendit ergo a sexto pari neruorum quidam neruus directe • et perpendiculariter per medium punctum ipsius diafragmatis prestans ei sensum et motum • qui postea ramificatur et diffunditur per totum diafragma • Preter<e>a ueniunt alii duo nerui • a quinto et a quarto pari neruorum * ab ipsa nucha et spon- dilibus ferentes supradicto neruo principium • qui quidem ut apodietur uestitur carne * ut [et] in suo defectu subintrat peliculam illam que diuidit duas thoraces facientes duas distinctiones pectoris • et quodammodo uestitur et apodia[[a3tur • donec perueniat ad diafr<a>gma • Contingit autem quod quandoque apostematur diafragma et impeditur a suo motu * et tunc iuuatur a quibusdam musculis lateraliter ei uenientibus * qui sunt octuaginta [quatuor] teste G<aleno>- etiam iuuantur a foliis narium per uehementem inspirationem et expirationem. § Cerebrum diuiditur in tres substantias • s • in uelatam • medullarem • et uentres plenos spiritu * qui sunt principia neruorum a cerebro oriuntium • Cerebrum autem est frigidum et molle, et humidum • frigidum ne inflametur uapore fumorum ascendentium a stomacho * et ne inhametur motu neruorum sensibilium • uel per operationes sensibiles • ymaginationes et cogita- tiones ut te<m>peret sua frigiditate spiritus uitales calidos ascendentes ” molle et humidum est * ut de facili suscipiat impressiones sensibiles • ut possit esse nutrimentum neruorum * qui in prin- cipio sui molles sunt et gradatim et successiue indurantur • Item lenes sunt nerui * rari et flexuosi • lenes ut susciperent spiritus • rari ut prestarent eis || motum facilem et uelocem • flexuosi 32 r. *) Cf. cap. 25. 5](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22415804_0039.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)