Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques.
- Richard of Wendover
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
38/60 (page 28)
![32 r. d. sunt ut deseruiant membris ad gerendum se faciliter uersus qua<m>libet partem • Item cerebrum in anteriori sui parte mollius est et humidius * propter neruos sensibiles inde orientes * qui molliores habent esse quam nerui motiui • In posteriori sui parte durius est propter neruos motiuos inde orientes • qui duriores habent esse quam nerui sensibiles • et propter illam partem in qua est thesaurus memorie et repositio formarum • Cerebrum autem secundum latitudinem diuisum est in duas partes • ut hoc membrum binum sit sicut et cetera membra bina • ut si forte ledatur eius una pars * altera seruetur illesa • descendit descendit autem posterior pars cerebri cum suis Lielaminibus con in concauitate spine • et ex alia parte oriuntur nerui • qui[[a3 ex utraque parte lateraliter admodum <ad> partes corporis uicinas tendunt. 42. de operationibus ab anima procedentibus. § Omnis operatio est ab anima procedens nobili • ut melius in actum procedat » in corbi [cerebri] neruis perficitur • Instrumentorum autem corporalium alia sunt simplicia alia conposita • simplicia quorum quamcunque partem sumpseris sensibilem concauitatem [communitatem] habet cum toto corpore et deffinitionem • Composita uero sunt illa que non * et cetera * Set quoniam simplicia sunt incomposita * et non conuertitur • de hiis primum dicendum est • Inter simplicia primum est os * quod est fundamentum totius corporis • et erectio et sustentamentum motus et sensus • quedam tamen ossa spiritualia habent iuuamenta • quedam [quoddam] enim propter fundamentum est • ut est os spine * siue ossa spon- dilium • quedam ut sint sustentamentum sensus et motus • ut sunt ossa pedum • tybiarum * cru- rium • quoddam ad tuendum * ut os cranei • quoniam ad tuendum cerebrum ab extrinseco nocu- mento <est> • quoddam ad repellendum • ut os quod supra spondile excrescit • q<uedam> • addi- tamenta • et h<Li>ius ossa suema [sisamina] dicuntur • h<u>ius ossa maxime in dorso animalium reperiuntur piscium • s • non habent medullam transeuntem per medium spondilium * sed extrin- secus super spondilia • In habentibus autem medullam transit per medium spondilium medulla • quare parum apparent h<u>ius ossa in eis. § Sequitur de cartilagine* est autem cartillago membrum mediocre in natura inter os et carnem • est enim mollior ose et durior carne • et est propter hoc in animali » ut sit diuisum [diuisio] ossis a carne* ne nimis durum coniungatur cum molli inmedialEn^te • Preterea ne caro cum uulneratur et quassatur ab extrinseco * magis ledatur ab intrinseco osse propter sui duriciem • quedam tamen cartillagines spiritualia habent || iuuamenta • vnde posita sunt in animali * ut si<n>t Liestimentum extremitatum buccellarium ingredientium uacuitates alterius ossis et concauitates eiusdem • quoniam inter illa minor erit lesio * quam si durum supra durum fricaretur in motu • Quedam posita est in extremitate spatularum et humerorum * ut in hora percussionis fiat minor lesio • quedam ad defensaculum nocumenti extrinsecus adduenientis • ut cartillago ante os sto- machi posita • q<uasi> ensis protensa • quedam est suscipiens et retinens musculos a remotis partibus uenientes • et dicitur cartillago epiglotalis • quedam ut sit suspensorium carnium inferi- orum * que ponitur in extremitatibus costarum et inferiorum et perfectarum. § Sequitur de ne ruo* neruu[Cn^s est membrum mediocre in duricia et dilatabile et extensibile * solutionem continuitatis [C* non de facili recipiens siue rupturam * sustentaculum motus et sensus ad uniuersa corporis membra. § Sequitur de corda * corda est membrum ab extremitate musculi ortum habens * ad similitudinem corde arcus effecta * quemadmodum corda arcus incurtata incurtatur arcus * relaxata relaxatur [arcus] * sic musculo relaxato corda impellitur a musculo et relaxatur * quare membrum extenditur * musculo uero contracto contrahitur et corda * quare membrum incuruatur. § Sequitur de ligamento * ligamentum est membrum ortum habens ab extremitate ossis * insensibile per se * sensibile tamen per aliud accidens * quoniam per musculum * et est duplicis iuuamenti in corpore * ut ipso medio iungatur os cum neruo * aliud est * ut cum neruo iungatur ad hoc ut fortis sit * cum subtilis sit in ortu eius a cerebro * s * uel a nucha alba * cum etiam multiplicem suscipiat dectsionem [decisionem] in eius processu. § Sequitur de musculo * musculus est membrum exterius et [ex] ligamentis et carne * neruorum et ligamentorum intersticia replens conpositum * ut ipso tracto uel dilatato secundum](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22415804_0040.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)