Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques.
- Richard of Wendover
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
39/60 (page 29)
![sui partes sequitur extensio uel incurtatio membri mediante corda • et est idem musculus quod lacertus • et dicitur lacertus q<uasi> laceratus id est diuisus secundum sui partes diuerpjsas. § Tenantos autem non est ligamentum ut quidam existimant • set est iddem quod corda. § Sequitur de artaria • artaria est membrum ortum habens a corde * concauum existens ut per eius concauitatem decurrat spiritus uitalis ad omnes partes corporis. § Sequitur de uena • vena est membrum ortum habens ab epate • secundum G<alenum> concauum existens • ut per eius concauitatem sanguis nutrimentalis transmittatur ad omnes partes corporis. § • Sequitur de panniculo || propter multam nececitatem in corpore creato • quidam enim 32 v est continens membrum in sua forma debita et positione • ut panniculus inuoluens cerebrum * ipsum <enim> est molle • Similiter panniculus intestina • quidam enim diuidens nutritiua a spiri- tualibus • ut diafragma • quidam est cooperiens intrinsecam costarum superficiem • quidam est sensificans ^ et tales sunt • q • pulmonis • epatis • splenis • renum • vnde in profunditate substantie eorum non sensificatur homo extrinsecus » nisi secundum suos panniculos • interea renes mediante [CmedianteJ suo panniculo suspenduntur in spina dorsi. § Sequitur de medulla ossium* quam quidam ex<is>timant esse membrum * cum intra dubium sit • mollis est in substantia et unctuosa • quoniam mediante eius uirtute sustentatur. § Sequitur de carne • et est propter hoc * ut repleat intersticia neruorum et ligamentorum * uenarum et artariarum. § Sequitur de humore • et est humor membrum molle ad suscipiendam impressionem de facili • ex hiis ergo potest ob<i>ici * quod membrorum simplicium • quedam sunt dura ut ossa • quedam mollia ut humor • quedam media inter duriciem et molliciem ut medulla • quedam tamen magis accedentia ad duriciem • quedam magis ad molliciem • Item omnium membrorum simplicium siue consimilium causa materialis est sperma • Preterquam carnis et adipis seu pin- guedinis • adipis enim causa materialis est unctuositas sanguinis • frigiditas et humiditas efficiens • et remotis partibus a principio calp^oris • s- corde • et est positio eius localis • s • circa partes uentrales et renes • carnis uero purior pars est sanguis causa materialis • efficiens calor et siccitas • et uillorum sui decisionem * uenarum et arteriarum intersticia secundum sui rationem debitam adimplens • Item carnis diuerse sunt species • quedam enim dura ut caro cordis • quedam mollis » ut caro pulmonis • quedam mediocris * ut caro epatis • Item carnes differ<unt>ur secundum calorem • quedam enim nigra * ut caro splenis • quedam alba * ut caro glandulosa testiculorum * quedam albior » ut caro coniunctio<num> • quedam purpurea * ut caro epatis • quedam rubea * ut caro comunis • quedam rub<i>conda (!) * ut caro cordis • quedam flameola * ut caro pulmonis • quedam crocea* ut caro mamillarum. § de spermate autem dubitatur licet sit materia predictorum * ut dictum est * et propter diuersas opiniones Ar<istotelis> et 0<a 1 eni>* secundum Ar<istotelem> sperma uiri coagulo conparatur • sperma mulieris conparatur lacti • quare in spermate uiri est uirtus coa- gulationis actiue • In spermate muliebri est uirtus coagulationis passiue • se<cundum> G<alenum> utriusque sperma coaglt [coagulata] est materia • set uirile uirile fortius • muliebre debilius • Item pars spermatis transit in glandulosam carnem in ossceum [oscheumj || deposita similis ex simili 32 v productam ad similitudinem partis paste deposite • q<uasi> frumentum alterius • Item glandularum quedam est posita in radice lingue humiditatis collectam [collectoriumj • vnde hauritorium saliue dicitur • quedam in iuncturalibus locis • similiter humiditas collectam [humiditatis collectoriumj • ut sub ascellis et in inguinibus • Item quedam carnes sunt uillose • quedam carent uillis • caret uillis [CutJ caro pulmonis • splenis • et epatis • renum • uillose <carnes> ut [sunt] musculi * quibus differuntur [deferuntur]' sensus et motus per diuersa corporis membra - membrorum autem uillos habentium • quedam habent uillos longitudinales • et hii sunt atractiui • quedam latitudinales * et hii sunt uilli expulsiui • quedam transuersorios • [§. id est • ex transuerso positi] • et hii sunt retentiui • quoddam tamen membrum magis habet de uillis longitudinalibus et latitudinalibus ut meri* quedam magis de transuersis et latitudinalibus ut stomachus • quedam magis de latitudinalibus quam de aliis ut intestina • Item membrorum uillos habentium quedam habent unicam tunicam 5*](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22415804_0041.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)