Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques.
- Richard of Wendover
- Date:
- 1902
Licence: In copyright
Credit: Anatomia Ricardi Anglici (c. a. 1242-1252) : ad fidem codicis ms. n. 1634 in Bibliotheca Palatina Vindobonensi asservati / primum edidit Robertus Töply eques. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
41/60 (page 31)
![anima • caloris autem motus • fortitudinis uero caloris motus fortis et frequens • cor enim fortiter et frequenter mouetur • motus uero cordis dilatatiui causa est atractio nutrimenti cibalis • cibatur enim spiritu et sanguine atracto • fortiter mouet<u>r ut fortiter atrahat a membris * que prius hora constrictionis exsica<n>tur ab eo • Interea fortiter mouetur ut frequenter recipiatur in eo * quod fere continue eiusdem calore consumitur • Item motus cordis constrictionis causa est super- fluitatum collectarum expulsio * fortis motus causa est fortitudo uirtutis • frequentie motus causa est nececitas • Item motu constrictionis exsuflatur calor a corde per totum corpus sanguinem subtillians cursilem efficiens • ipsum a putrefactione defendens • preterea a motu spiritus sub- tiliatur sanguis et cursilis efficitur • sunt enim coniuncte pulsatilis uena et uena quietis • set quieta supposita est • pulsatilis uero superposita est in interioribus membris • quia pulsatilis dignior est • In exterioribus uero pulsatilis est supposita • quieta superposita est * ut sit eius defensaculum a nocumento exteriori • Item cor non solum mouetur motu diafragmatis dila<ta>tionis et con- strictionis * licet uillos in sui constrictione habeat • set etiam cerebrum • sed diuersimode • quoniam cor • per se • cerebrum uero per accidens • id est • per exsufflationem spiritus uitalis a corde fit dila- tatio cerebri • et per remissum [remissionem] eiusdem fit constrictio • Similiter inferius orificium stomachi dilatando et constringendo mouetur • horis tamen determinatis • similiter os matricis in hora egressus fetus • et hora ingressus spermatis fit dilatatio • [[sequitur^ retentionis eiusdem fit con- strictio • Similiter omnes uene mesarayce * quandoque apperiuntur eorum orifficia • quandoque clauduntur • Item propter multitudinem materie contente in corde fit animal audax • propter paruitatem eiusdem fit timidum • similiter per diuersas qualitates materie contente suscepit cor diuersas passiones • et non propter sui magnitudinem et paruitatem * ut quidam ex<is>timant • Item tres posuit Ar<istoteIes> rationes persuadentes cor esse principium uenarum omnium et artariarum existencium in corpore • prkm>a tale [talis] * principium caloris est cor • set calore fit digestio nutrimenti • ergo cor est principium digestionis nutrimenti • Item * cor est principum digestionis nutrimenti • ergo et eorum in quibus fit digestio • set sunt uene et artarie • ergo est principium illarum • set primum uerum * ergo ultimum • contradicit G<alenus> * quod concaua uena uadit ad ipsum deferendo ei nutrimentum , ab epate • ergo a simili * cum uene exeant a stomacho ad epar • similiter ab intenstinis tribus 33 v. ad epar exeant uene • non erit epar ergo principium uenarum * sicut nec cor • Item contra s. G<alenum> sic ob<i>icitur » omne quod contrahit originem ab aliquo as<s>imilatur illi • set uene trahunt ab epate • ergo assimilantur illi • contra uene frigide et sic<ce> complexionis sunt • ergo epar quod fleum<aticum> est • Item epar componitur ex uenis et artariis • sed componentia pre- cedunt conpositum in natura • non ergo epar est principium illarum • Item omnia membra per- forata sunt ex uenis et artariis preter cor • quibus mediantibus exsuflatur calor ad uniuersa cor- poris membra • sicut epar - splen • renes • testiculi • stomachus • pulmo et diafragma • similiter et cerebrum • decurrunt enim uene et artarie a corde ad anterius cerebrum • ab anteriori ad medium * a medio ad posterius • et sic ad nuc<h>am • et ita ad neruos principium habentes a cerebro • artarie dico deferentes spiritum uitalem exsuffla<n>tur a|£d^ corde ad neruos • quare patet cerebrum esse perforatum • cor autem non est perforatum • sic ergo cor est principium illarum • contra • infra totam substantiam cordis contingit inuenire uenas et artarias • ergo est cor perforatum sicut alia membra • non ergo erit principium illarum • Solutio * tam uene quam arterie originem habent a radice cordis • et egredientes totam substantiam cordis ipsius intrinsecus perforant • Vnde artarie uenientes ad sinistram auriculam ipsius in egressum reciprocantur in substantiam ipsius extrinsecus • similiter uene ad dextram auriculam uenientes iterum reciprocantur in substantiam propriam • set non alie uene uel artarie trahentes originem ab alio principio preterquam ab ipso • Item a forma sic sicut ab anima simplici in essentia * tamquam puncto existenti • influunt omnes uirtutes ad uniuersas partes corporis • ut anima in suis operationibus perficiatur • sic a cono cordis tamquam a radice et puncto existente influunt omnes uirtutes ad uniuersas partes cor- poris * ut animal in suis operationibus perficiatur • sicut a cono cordis et radice et puncto in- fluunt uene et artarie ad sui circulum • et sic ad totum animal • in quibus defertur calor ex- sufflatus ad totum corpus • si anima est a principium uirtutum • ergo a simili cor est principium uenarum et artariarum • quod constat* Item dictum est secundum Ar<istotelem> quod omne](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22415804_0043.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)