De tumore keloide : dissertatio inauguralis medico-chirurgica ... / publice defendet auctore Christianus Feldmann ; adversariorum partes susceperunt F. Bartscher, A. Lütkemüller, J. Lissewski.
- Feldmann, Christian Michael, 1823-
- Date:
- [1854]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De tumore keloide : dissertatio inauguralis medico-chirurgica ... / publice defendet auctore Christianus Feldmann ; adversariorum partes susceperunt F. Bartscher, A. Lütkemüller, J. Lissewski. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
14/40 page 8
![possit sanari, aut cachexiae cujusdam stolonem, quae aut depositione massae tuberculorum in cuti, aut luxuriatione singularum partium elementarium cutis ipsius, quae etiam in lepra et syphilide repe- riatur, exitum externum quaerat. Neque dubitari potest, structuram tumoris ke- loidis anatomicam omnino fere ignotam esse, di- versissimasque de hac re esse auctorum sententias. Imo a nonnullis ne mentio quidem hujus tumoris facta est. Non raro etiam investigationes micro- scopicae necessario sunt omissae, quum, ut in com- pluribus hominibus, tum et in aegrotis tantus fue- rit sanguinis atque cultri horror, ut neque verbis, neque pecunia promissa commoti, minimam partem a medico sibi excidi paterentur. Hanc ob rem et in nostro nosocomio tumor keloides cicatricum mi- croscopice investigari non potuit 1). §. 4. Diagnosis. a) Tumor keloides spontaneus a car- cinomate differt compluribus rebus. Praebet enim adspectum tumoris magis plani, processibus linearibus praediti, quaeres non sunt carcinomatis; neque tumor exulcerari dicitur, ut carcinoma. Cu- tis, tumorem circumdans, non apparet flaccida at- que sicca, sed sana; dyscrasia carcinomatosa non adest, glandulae quoque lymphaticae, tumori vici- ]) ef, Histor, morb, scq.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22358286_0016.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


