De tumore keloide : dissertatio inauguralis medico-chirurgica ... / publice defendet auctore Christianus Feldmann ; adversariorum partes susceperunt F. Bartscher, A. Lütkemüller, J. Lissewski.
- Feldmann, Christian Michael, 1823-
- Date:
- [1854]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De tumore keloide : dissertatio inauguralis medico-chirurgica ... / publice defendet auctore Christianus Feldmann ; adversariorum partes susceperunt F. Bartscher, A. Lütkemüller, J. Lissewski. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
28/40 page 22
![exemplis nos docuit, quod tumor keloides sponta- neus in certis tantum corporis humani partibus inveniatur, atque, ut ille commemorat, in telis ten- dinosis libentissime existat, in quibus tela fibrosa praevalet, cujusque aponeuroses aliquantum sunt firmae. Quum igitur loco, quo oriantur, inter se differant tumores commemorati, investigandum est microscopii ope, utrum et natura inter se diffe- rant. Etiam eo Dieberg l) a se distare illos tumo- res putat, quod tantum tumor keloides cicatricum exstirpatione sublatus sit, spontaneus minime. Quem prosperum eventum, fortasse eo provocatum esse putat, quod cum cicatrice excisa et fundus tumo- ris, tela fibrosa, perfecte deletus sit. Jam quidem, quum inter triginta duos ab eo enumeratos aegro- tos, tres tantum exstirpatione sanati, quinque au- tem denuo tumore keloide cicatricum affecti sint, atque etiam Velpeau 2) semel ipsum tumorem ke- loidem spontaneum prospero cum eventu exciderit, nulla differentia inter tumorem keloidem sponta- neum et cicatricum cognoscitur. A carcinomate tumor keloides cicatricum, sicut spontaneus, iis ipsis discriminibus discerni potest, modo exulceratione excepta. A syphiliticis cutis tuberculis, co r(iu humano, et callis iis signis, ut tumor keloides spontaneus, discrepat3). Cum cicatrice non tam facile, quam tumor keloides spontaneus, confundi potest, praesertim adjuvante anamncsi. ]) 1. o, 2) cf, Gaz. des lidpit. 1845.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22358286_0030.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


