De manuum morphologia et physiologia : dissertatio inauguralis anatomico-physiologica ... / auctor Lud. Jul. Ern. de Naurath.
- Naurath, Ludwig Julius Ernst von, 1804-
- Date:
- 1833
Licence: Public Domain Mark
Credit: De manuum morphologia et physiologia : dissertatio inauguralis anatomico-physiologica ... / auctor Lud. Jul. Ern. de Naurath. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
132/144 page 120
![tis. Sumptis substantiis spirituosis et narcoticis, praeser- tim campliora, extremitatum facilitas extat, quoniam ner- vorum musculorum sensatio cemminuta est, et igitur fibras musculares fortius contrahi necesse est, ut sensatio ad con- scientiam perduci possit.! Sensum tactus, sensum nimi- rum mechanicnm legibus oscillationum obedire opportet, ut corpus agitatum, vi, quae id moverat, primaria cessata, ob vim suam inertiae in ultimo motu, quem adeptum est, remaneat, usque dum is per alias vires oppositas tollitur. Huc accedit, quod per vim vibrationis punctum gravitatis fibrarum cerebri a normali discedat; quare totius systema- tis musculorum instinctus perturbatur, et motus non con- scii efficiuntur, qui normalem capitis positionem restituunt et fictitios ejus motus cohibent, quapropter per motum fictitium vertiginis cerebri, vertiginis tactus motus efficitur, qui non voluntario in objectum transfertur. — Cap. IV. Sententiae de tactu tacti- bijique et manu ab antiquitate traditae. Vix repetatur oportet priscis temporibus rerum natu- ralium studium in philosophis apprime viguisse, quare quae de tactu tactibilique afferamus ex illorum tantum placitis depromere licet, et plurima quidem ex Theophrasti Eres ii fragmento justo plus neglecto: Tiegi ai6&i]<5£cog y.al tisqI cda&.rjTiav, cui edendo Camotius et Stepha- nus saeculo decimo sexto, tum beatus Schneider, reccn- tissimis vero diebus Philippson in zfoj dv&Qomivrj (Berol. 1831), commentariis additis, operam navaverunt. Nec ex hoc quidem fonte omnia hauriendi nobis facultas est, quum singula de tactu tradita cum summis philoso- phorum principiis tantopere cohaereant, ut multi loci ex toto excerpti vix comprehendi possint. Theophrasti](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22484346_0134.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


