Volume 1
Dissertatio chemico-medica inauguralis, de acido urico, et morbis a nimia ejus secretione ortis / [William Henry].
- William Henry
- Date:
- 1807
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio chemico-medica inauguralis, de acido urico, et morbis a nimia ejus secretione ortis / [William Henry]. Source: Wellcome Collection.
30/58 (page 20)
![§ % De Urat ibus. Urates potassae, sodae, ammoniae, barytis, strontitis, calcis, magnesiae, et aluminae, levi negotio parantur: modo alkalina haec et terrae, cum aquae ferventis apta portione, et acidi co¬ pia quam ad haec saturanda satis sit uberiore, simul digestioni tradita fuerint. Liquorem, postquam satur sit, crystallos omnino non de¬ jicientem, leni calore vaporare necesse est. Sy- rupo violae, cui hi sales admisti fuerint, color suus manet intemeratus. Dotes horum salium minoris sunt momenti, ut sigillatim in iis enarrandis diutius inhae¬ ream. Sufficiat igitur qualitates recensuisse, quae toti generi conveniunt. A.] Urates sicci omni sapore carent; et, specie externa, ab acido urico vix dignoscendi sunt.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b31951065_0001_0030.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)