Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill.
- Thomas Sydenham
- Date:
- 1844
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by King’s College London. The original may be consulted at King’s College London.
13/708 page 9
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![Sydenhamio placeret, Oxonium studiorum (quae ob Belli Vita. tm‘bas interrupta erant,) continuandorum absolvendorumque A.D.i645i . 1 r< Af- Oxonium caussa reversus est, anno 1645. rediit. [6.] Hic ipse Sydenhamii in Universitatem Oxoniensem red- itus necessario ponendus est antea quam in Medicina Bacca- laiu’eus creatus est, et criminationem falsam optime diluit qua fuerunt qui Sydenbamium proseindere studerent. Nam non- nuUi contendere ausi sunt summum illum Virum, qui Artis Salutaris formam, quabs tunc temporis erat, penitus immuta- vit et meliorem reddidit, casu quodam et necessitate urgente Medicum factum esse, et sine ullo praeparante studio praevia- que Artis Medicae cognitione ad eam exereendam aecessisse. Et Doctor Ricbardus Blackmore, Eq. Aur., qui prae cete- Crimina- ris bujus potissimum criminationis auctor est, haud erubuit Doctcwe adeo in Praefatione sui De Variolis libri® narrare, se ipsum, Kichardo cum Sydenbamium de libris consuleret quorum lectione sese more alla- optime ad Artem fehciter faciendam formare posset, respon- sionem tuhsse; Lege Dominum Quixotum.” Cujus quidem responsionis verum sensum Blackmorius aut non perspexit, aut perspicere noluit: etenim Sydenhamius (qui viri hujus ingenium cogitandique rationem haud dubie optime norat,) illa responsione nihil aliud indicai’e volebat quam hoc; eum, qui Artis Salutaris praecepta usumque tantummodo e libro- iTim Medicorum lectione addiscere velit, nec naturam mor- borum aptamque eorum curandorum rationem accmata et diu continuata obsen^atione cognoscere studeat, aeque absm’- dum esse ac eum qui ex assidua lectione celeberrimae illius fabulae Cervantis idoneus evadere Medicus cupiat. Hunc illius responsi verum sensum esse, mihi ipse Sydenhamius confirmare videtur, cum se ita a Natura factum esse profitea- tur, ut, quod temporis ahi libris legendis consumant, id ipse omne meditationi impendere soleat, (p. 408.) [7.] Sydenhamium ad Artis exercitium sine praevia cogni- tione cum theoriae Medicae, tum opinionum atque praecepto- rum quae ante sua tempora in Medicorum schohs de morbo- rum natura curandorumque ratione viguerunt, accessisse, non minus omni verosimilitudini, quam testimonio ipsius Syden- hamii,repugnat; cui, cum vir probus veritatisque amantissimus fuerit, maximam fidem habere debemus. Is enim in saepius ‘ Trealisc tipon Ikc Small Pox, Londoii, 1723, 8vo. b](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21301815_0013.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)