Bibliothecae Colfanae catalogus. Catalogue of the library in the free grammar-school at Lewisham founded by the Rev. Abraham Colfe in the year 1652 / By William Henry Black.
- Colfe Grammar School (Lewisham, London, England). Library.
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: Bibliothecae Colfanae catalogus. Catalogue of the library in the free grammar-school at Lewisham founded by the Rev. Abraham Colfe in the year 1652 / By William Henry Black. Source: Wellcome Collection.
55/256
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![Reverendo viro Dno Abrahamo Calfo apud Leusumenses in agro Cantiano verbi divini Ministro M. D. S. P. D. Quum sit rnoris, ut qui aliquid in publicum proferat, aliquem sibi Patronum impetret ; Quern ego potius quam te (Reverends Calfe) ad hujus opusculi patrocinium advocem ? Certe te non digni, at iis, quorum tibi maximae est curie, pueris juvenibusque Anglicanis, aliquid uti spero, utilitatis prolaturi. lllis enim te solum in hoc, quasi occidentis literature vespere, facem praetu- lisse udi, humerisque, quamvis annosis, non tamen imbellibus, Herculis ad instar, Atlantis vice ccelum suffulcire. Quid est enim quod hominem ad Dei similitudinem fac¬ tum adeo deprimit, quid quod ad belluarum naturam pro- pius accedere facit quam ignorantia, inscitiaque rerum vel divinarum vel humanarum ? Neque vero quicquam lam adver- sum, tarn pestiferum Christianae Reipublicee credebatur, quam quod Julianus ille, monstrum humani generis, Christianorum odium, statuit, cum Christianis et eruditions et scholis jnterdix- ci it j qua quidem in re diffidentiam suae causae prodidit, tarn generosos adversarios metuens, quales futuii erant Christiani, literis instructi si in arenam descendissent. Ou yap Sappowro; w, ute rcas VTrsp mg OpvTxsLag $lxaiois, uts tois Xoyois avToiq, to tus VjxsisgHs STiT^SlV Xoyuc, VT7rsp aV EL Tig K^aUfOV EaVTOV VOfXL^Ot TUV a.QXV'T'MV, XXL a<ZLOl xxtx 7ravTMv xvpVTTEcrdxi [xr^sva twv ysvvxiuv ayojvL^saQaL, [xv^e KXTafixLVELv els to ra^Lov sTiiTa^ac, v tl tu)v [x:\ojv 7rsgixo-^xg, cTsp avavcigixg [xaXXov w pufxvs tekixv^lov. Ut contra Apostatam praeclare Gregor. Naz. I u vero remedium huic morbo quam certissimum adhibuisti, qui propriis sumptibus ludum literarium erexisti, tuis ipsius redi- tibus pueros in eo erudiendos curavisti, juvenibus ab eo in Aca- demias mittendis, satis amplam pecuniam quotannis distribuen- dam exbibuisti. Quod quidem eo est laudabilius, quod hisce temporibus haec praestiteris, quibus priscae pietatis monumenta ab interitu, non modo non vindicamus, sed imis revulsa fundamentis dejectaque, non sine summo dolore conspicamur. Accedit, quod vivus valensque haec omnia feceris, et Christum bonorum tuorum terrestrium haeredem constitueris : Qui pro sua infinita dementia, quod in illius gloriam auspicatus es fe- liciter secundet, tibique multos adhuc largiatur annos, ut pro¬ priis oculis florentem tuam scholam cons])icias, tandemque te coelestis suae gloriae admittat cohaeredem. Sic precatur, Reve- rende senex, tui observantissimus, Matth. Day.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29304556_0055.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)