Tentamen medicum inaugurale de hepatitide acuta ... / Eruditorum examini subjicit Alexander Broadfoot.
- Broadfoot, Alexander, active 1803.
- Date:
- 1803
Licence: Public Domain Mark
Credit: Tentamen medicum inaugurale de hepatitide acuta ... / Eruditorum examini subjicit Alexander Broadfoot. Source: Wellcome Collection.
29/40 (page 21)
![Si corpus soli fervidiori diu expositum, haud parum fractum fuerit; et ^gerex mor¬ bis progressis valetudine minime commoda fruitur, pessima quaeque ex inflammatione he¬ patis timenda'Sunt. Si morbus in hepatitidem vetustam abi¬ erit, judicium de eventu cautissime feren¬ dum est : etsi enim remediis idoneis nonnun- quam cedit, saepe pertinaciter his resistit; et oger, debilitate gradatim ingravescente, tan¬ dem omnino exhaurit. Timendum est por¬ ro, ne ad acutam speciem iterum revertat, cali- sa levissima excitante admota. I Si suppuratio accesserit, prognosis plerum¬ que infausta est: si tamen tumor ad partes externas plane vergit, et fliiduatio percipi po¬ test, nil vetat quo minus ope scalpelli aperiri possit ; et pure foras prorumpente sanitas restituitur : saepe autem altera vomica altius in hepate insedit, qnse serius ocius pus in cavuu]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b31967607_0029.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)