Icones organorum humanorum gustus et vocis / Samuelis Thomae Soemmerring.
- Soemmerring, Samuel Thomas von, 1755-1830.
- Date:
- 1808
Licence: Public Domain Mark
Credit: Icones organorum humanorum gustus et vocis / Samuelis Thomae Soemmerring. Source: Wellcome Collection.
10/32 (page 2)
![V• V' V' V cj. (]. (j. r. 7 s. s. t. t. ter magnitudinem suam, sulco quodam s. fossa, et, quod circa i. 2. 5. 4. praeprimis distincte cernere licet, ruga s. plica membranacea, undique ipsis circumposita, porro ambitu suo plerumque ovato, nec non plana et in medio parum depressa superficie, et, ad Fig. IV. /(., ingressu ramorum e nervo glossopharyngeo, a reliquis classibus discer¬ nuntur. Universe conis inversis similes sunt, vid. Fig. VI. Papilla 5. maxima esse, et ima iacere solet, ita, ut a latere Fig. II. in conspectum venire nequeat. In dextro latere quatuor tantum eiusmodi papillae 1. 2. 3. 4., sed maiores, cernuntur, in sinistro sex 7. 0. 9. 10., sed eo minores. Fere, ut hic, ad formam V. I\omani positae sunt. Diversam eaedem inter se magnitudinem obtinent; sic v. c. sinistra papilla 7. minor est, quam dextra 4, illi opposita. , Altera classis papillarum, quas etiam fungiformes nuncupant. A priori¬ bus, ut Fig. II. 77. 77. a latere, et Fig. VII. «. lente aucta monstrant, teretiuscula sua et capitulata prominentia, a sequentibus vero magni¬ tudine differunt. Paucissimae, sed maximae in dorso linguae, plures eius margines laterales versus, jdtudmae autem et minimae circa api- cem inveniuntur. Passim tamen minores in dorso, et in apice maiores occurrunt. Paucae modo pone conicas maximas subinde iacent. Ut- plurimum solitariae, aut passim etiam copulatae, aut proxime sibi appositae sunt. Interdum, cuticula demta, cuspidatae prodeunt, ac nonnihil reflexae. Inter reliquas classes maxime semper eminent, ut in Fig. II. jj. 77. \ Tertia papillarum classis, conoideae, quae saepe numero coagmentatae prioribus ubique interiacent, et partim maiores <7. <7. <7., partim mino¬ res r. r. deprehenduntur. Plurimae in densis ordinibus aggregatae, qui spiralibus circa digitorum apices similes sunt, ita tamen, ut non harum more in spiras circumvolutae, sed plerumque per tales ordines dispo¬ sitae cernantur, qui e centro oblique antrorsum et deorsum linguae mar¬ ginem versus tendunt n. cj. s., unde lingua passim rugosa quasi ap¬ paret. Cuivis huius classis papillae alia atque alia forma est. Plerae- que obtuse sunt acuminatae, ut Fig. VII. b., aut angulatae c., conicae d>, rotundulae e., serratae f j.; sicque, uti praecedentes, tam forma, quam magnitudine ludunt. Sulci et rugae linguae, quas sequens Figura distinctius exprimit. (Quarta classis j^apillarum, quae minimae praesertim circa apicem linguae](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30456733_0010.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)