Licence: Public Domain Mark
Credit: Animadversiones de febre petechiali. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
29/32 (page 27)
![Quod consilium cum neuter eorum, qui commissione* exhibuerunt Ordini, satis reputasse videretur, factum est, ut uterque magnis ceteroquin ausis excideret, Decertarunt enim in hac area duo Commilitones; ac cum laude decertarunt. Verum tamen utervis tanto certa- mine inferior apparet ab ea parte, quam supra attigimus. Neuter tantum operae impendisse videtur antiquae philoso- phiae e suis fontibus repetendae, quam ejusdem ad recen- tiorum , qui in paucis clarent, philosophorum rationem re- dicendae, Neutrius porro oratio immunis exstitit a labe ca- dentis Latinitatis. Neuter hoc egit, ut eam comeret, ac mun- ditie sua commendabilem amabilemque recideret. Quae cum ita sint, neque alter altero praestabilior vi- deatur, justum existimavit Philosophorum Ordo, ut qui vir- tutibus vitiisque inter se gemini essent, geminam quoque sortem nanciscerentur. Quo circa nec ea romnuedo, illa PTpracliti apud Stobaeum sententia distinguitur: Kcocci /uxgTvges ytvovrxi c(fi- SxKpcl x. r. A.; neque vero illa altera, quae in limine posi- tum habet illud Aristoteleum*, vov svsgysix koc& ccuttiv oti- Jios xxi x^i7Trj £oori, 7] rov Ssou, nunc quidem praemio or- nanda videtur* At vero laude haud mediocri afficienda utra- que est. Est enim utravis bonae frugis plena, habetque haud pauca, quae magno argumento sunt, naviter operatum esse 4*](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22372660_0031.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)