De catoptrices et dioptrices in oculorum morbis cognoscendis usu atque utilitate / scripsit Richardus Ulrich.
- Ulrich, Richardus.
- Date:
- [1852?]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De catoptrices et dioptrices in oculorum morbis cognoscendis usu atque utilitate / scripsit Richardus Ulrich. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by UCL Library Services. The original may be consulted at UCL (University College London)
37/86 page 31
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![plex in punctis r' et r conspicitur; quodsi vero etiani propius ad ocu- lum admovetur v. g. in punctum s, species duplices s' et s majore intervallo, quam antea, dislant. Idem de punctis t et z, ab oculo juslo longius remotis, eorumque imaginibus geminalis t' et t, z' et z valet. Hoc quoque ia experimento secundum eadeui principia optica, quae in experimento Scheineri atlulimus, species geminata tili propioris o x, si chartae foraraen obtexeris, ex parte opposita; Oli remolioris contra xp eodem ex latere extinguilur. Quae quum ita sint et quum praeter uni- cum fili punctum x omnia ejus puncta geminata appareant eorumque inter species duplices eo majus intercedat spatium, quo longius eadem inde a puncto x seu ad oculum accedant, seu ab eo removeantur: duo flla s z' et s' in puncto x invicem se intersecare videntur. Quae filo- rum decussatio, prout oculum ad punctum vicinius aut remotius adapla- veris, modo sursum modo deorsum tendit. — Siraili modo Porterfield et alii experimentum Scheineri variarunt. tu. .jiv ou.n. ■ §. 33. !,!!? Quodlibet vel minimum tunicae nerveae punctura, si aelheiis vibra- tionibus (§. 1] aut irritamentis aliis ex caussis, nimio sciiicet sanguinis afQuxu, pressu in bulbum facto, galvanico aut electrico apparalu oriun- dis, impeljitur, peculiari quadam sentiendi virlute seorsim a ceteris pun- ctis suam, quam passum est, impressionem vel alterationem ut lumen et colores apprehendit eamque per nervum opticum ad communc sensuum receptaculum propagat. In sensorio communi visio ipsa procreatur ab eoque, quum tunica nervea directionem determinet, foras producitur. Omnia autem irritamenta, in quibuscunque directionibus quodvis tunicae nerveae punctum percellunt, in directionem lineae visoriae, quae eidem puncto semper eadem manet, nunquam non ad extus porriguntur. Quod ita esse, experimento illo Scheineri, de quo in antecedenti plura verba fecimus, praeclare potest demonstrari. Nam, quum (cf. fig, 54) si aciculam propiorera b contemplamur, foramine F obstipato, imago t eva- nescat et contra, species s nullo modo in directione radiorum bd'd, sed in lineae visoriae extra productae sxt directione apparere, eodemque modo imaginera r non in directione radiorum bc'c, sed in lineae viso- riae rxo in punctum o deferri manifestum est. Eadem demonstratio, ^acicula reraota g aspecta (cf. fig. 55) locum habet. Nam si foramen F' intercipitur, imago ejusdem lateris y peribit, quia pictura in retina s' li- nea visoria s' x y in eandem plagam defertur; si foraraen F occultatur, imago z eadem ex caussa tollitur. His praemissis ratio planc evincilur.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21638536_0039.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)